Saturday, December 6, 2014

Imagines conventiculi Decembris

Hodie tres veterani gladiatores congregati sunt in campo Universitatis Californiae ut acciperent inter gregem nostrum novam gladiatricem: Helenam Elizabethae illius sororem! Deinde quattuor Latinitatis vivae cultores per campum ambulaverunt colloquentes, mirantes monumenta nonnulla: primo,  tristis inscriptio pro juvene bellum Vietnamense deprecante, qui se interfecit adhuc quadraginta quattuor annos; deinde lapides magnas quodam modo Choreae  Gigantum monentes; postremo sellam rubram maximam, super qua Eliotus vere ex cathedra locutus est. Remedium autem inventum est ne machinula photographica animam illius eripiat: personam enim Guidonis Fauxi indutus non-professor tutum ab omnibus periculis se profitetur. De quo omnes ex imo corde gaudemus.  Cum hoc fuerit ultimum hujus anni conventiculum, optamus omnibus felicem Nativitatem et prosperum annum MMXV.


Monumentum Georgii discipuli qui se interfecit anno MCMLXX ut bellum Vietnamense deprecaretur.

Robertus, Hieremias, Eliotus "Guido", Helena

Hieremias, Eliotus "Fauxus", Helena, Robertus

Sella maxima

Eliotus ex cathedra

Eliotus et Hieremias 

Natatorium

Wednesday, December 3, 2014

Nuntius Conventiculi Decembris

Hoc mense, amici gladiatores, die Saturni 6o, hora 14a (2 PM), revertemur ad campum Universitatis Californiae, ubi saepe jam congregati sumus. Notate autem locum exactum:

N Torrey Pines Rd & Muir College Dr
La Jolla, CA 92037

Map of Thurgood Marshall College, Muir College Dr, San Diego, CA 92037

Ibi saltem Helenam, alteram sororem Kim, Deo volente, inveniemus. Deinde, Latine colloquentes, ambulabimus usque ad horam 16am.Venite crebri!