Saturday, January 16, 2016

Imagines de conventiculo Januario

Hodie tres gladiatores convenimus in loco amoeno quem fere omnes Didacopolitani ignorat: hortus ante antiquum nosocomium classicum. Illic mirati sumus fontes, piscinam cum simulacro, arbores, flores. Deinde introivimus gymnasium, ubi alii ludebant tenisia mensali, alii ludo pilae pinnatae (sive Badminctonicae). Deinde amplius ambulavimus per hortum Balboicum usque ad finem conventiculi. Utinam et vos adfuissetis!

Tres gladiatores ante piscinam

Effigies in piscina

Fons ante nosocomium 

Hieremias et Eliotus absconditus

Sunday, January 10, 2016

Nuntius conventiculi Januarii

Hic congregabimur, amici carissimi,  die Saturni 16o Januarii, hora 13a (1 PM):

2115 Park Blvd
San Diego, CA 92101

Map of 2115 Park Blvd, San Diego, CA 92101

Quod est ante musaeum veteranorum. Deinde ambulabimus Latine loquentes per hortum amoenum. Promiserunt vero se adfuturos Eliotum, Hieremiam, et Robertum. Utinam et alii veniant!

Monday, January 4, 2016

Fabella de amicitia


Fabella ista a Viviparido picta videtur amicitiae naturam lepide illustrare.