Saturday, March 26, 2016

Imagines conventiculi hodierni

Hodie, a. d. VII Kal. Apr., convenimus in parte Sinus Missionis Eliotus, Hieremias cum fidelissima uxore Josephina, et ego. Deinde, dum Josephina librum legebat, ambulavimus per semitas et vias, lingua Latina colloquentes tum de re publica cum de re nostra. Tandem vero ludus gladiatorius quidem, incruentus autem, inter nos factus est, quo Hieremias in extremis vinceret Eliotum. Deinde reversi ad aream stativam, ubi Hieremias reperit uxorem, valediximus.

Nos tres

Eliotus "funiculare" miratur

Ludus gladiatorius inter Hieremiam et Eliotum


Wednesday, March 16, 2016

Mulier et cetarius



Re vera multipes est vermis terrenus, verbum autem multipara classicum non est. Sed parcete mihi! :-)

Tuesday, March 15, 2016

Nuntius conventiculi Martii

Congregabimur, amici carissimi, die Saturni 26o Martii, hora 13:00 (1 PM) in area stativa ista: 

1100 W Mission Bay Dr
 San Diego, CA 92109

Map of 1100 W Mission Bay Dr, San Diego, CA 92109

MissionBayByPhilKonstantin

Deinde ambulabimus lingua Latina colloquentes per semitas secundum sinum Missionis. Expectamus vos!