Saturday, January 28, 2017

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie, a.d. V Kal. Feb., convenimus ad fontem in Horto Balboico quinque gladiatores, Alexander, Eliotus, Hieremias (cum uxore), Jacoba (si placeat ei), Robertus. Ibi colloquentes et ambulantes non vidimus rosas, quorum arbusta hortulani putaverant. Visitavimus tamen hortulum botanicum ubi Alexander, recitato Catulli carmine, nos interrogavit de otio:

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
     spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
     <vocis in ore;>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
     lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
     perdidit urbes.

Deinde, reversi ad fontem,  inventa uxore Hieremiae, vale diximus.






Tuesday, January 17, 2017

Conventiculum Januarium in Horto Balboico

Die Saturni 28o Januarii (sive a.d. XII Kal. Feb.), hora 13:00 (1 P.M.) conveniemus in Horto Balboico, ubi jam multoties convenimus, ad fontem Beatricis Evenson.


Map of Map for 32.7314607,-117.1468011


Bea Evenson Fountain 3
Ad fontem, non in fonte!
Deinde, si vobis placuerit, Centrum Historicum Didacopolitanum visitabimus. Si autem non, tantummodo ambulabimus. Venite crebri!


Attendite! Dies conventiculi mutatus est ad diem Saturni 28um