Wednesday, December 25, 2019

Saturday, December 7, 2019

De conventiculo hodierno


Hodie tempore pomeridiano convenimus in Agrum Lusorium Praedii Montis Carmeli ut novissimum hujus anni conventiculum fieret. Rorante caelo, in atrio aedificii consedimus ad legendam Historiam Apollonii Tyrii. Tandem ad  operis illius finem pervenimus! Futuro enim anno legemus aliquid novi a Judiciola Cortena electum. Quae vero tam benigna fuit ut mihi Hieremiaeque bellaria donaverit.
Opto vobis felicem Diem Natalem et prosperum novum annum in Latinitate et amicitia!

Tuesday, December 3, 2019

Nuntius conventiculi Decembris

Auditis sodalibus, conveniemus die Saturni 7o hujus mensis (a.d. VII Id. Dec.), hora 13:00 (1 PM) in Agro Lusorio Praedii Montis Carmeli (vulgo, Carmel Mountain Ranch Community Center):

10152 Rancho Carmel Dr, San Diego, CA 92128

Map of 10152 Rancho Carmel Dr, San Diego, CA 92128

Ibi legemus Historiam Apollonii usque ad finem ejus.

Game Piece with a Scene from the Life of Apollonius of Tyre MET DT144
Uxor Apollonii, quae mortua videtur, in capsa posita,
in mari relinquitur

Adeste, gladiatores!

VII - Leō.

08l

Saturday, November 2, 2019

Conventiculum Iliceti

Hodie convenimus ad Historiam Apollonii legendam Iliceti (vulgo, Encinitas) in horto apud bibliothecam. Nam olim erat illic nemus quoddam hujusmodi arborum. Lectio vero nos delectavit, pueros autem frui ea non decet. Gratulamur denique Judiciolae, quae die Saturni praeterito arduum certamen salva cuccurrit, Hieremiaeque, qui jurejurando dato factus est veri nominis jurisconsultus. 
Ad futurum conventiculum!

Gladiatores Historiam Apollonii legentes

Judiciola Cortena, Hieremias, ilex (quercus? idem mihi!)

Friday, October 25, 2019

Nuntius conventiculi Novembris

Spero vos valere, amici. Cum Judiciola Curtena nostra in certamine crastino occupata sit, cui vero omnia fausta optamus, conveniemus die Saturni 2o Novembris, hora 13:00 (1 PM) ante bibliothecam Iliceti (vulgo, Encinitas). Debeo enim mane in oppido illo ministrare,



Map of 540 Cornish Dr, Encinitas, CA 92024

Deinde sive illic, sive in horto propinquo, pergemus legentes Historiam Apollonii. Venite crebri!

Photo of Encinitas Viewpoint Park - Encinitas, CA, United States

Saturday, September 21, 2019

Imagines conventiculi Septembris

Hodie convenimus in horto circa bibliothecam quandam ubi perreximus legentes Historiam Apollonii. Ante vero lectionem tuniculae ad decimum anniversarium celebrandum sodalibus adstantibus distributae sunt. Repente autem aqua aspergebamur. Nam machinae irrigationi deputatae coeperant munere suo fungi. Tamen, fortes, indefessi, impavidi gladiatores, alia mensa electa, usque ad finem conventiculum manserunt.   



Tuesday, September 10, 2019

Nuntius conventiculi Septembris


Conveniemus, amici, die Saturni 21o Septembris (die Autumni primo!), hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac in honorem Judiciolae nostrae appellata:




Map of 8820 Judicial Dr, San Diego, CA 92122














Apollonius pictus 1

Deinde, tuniculis gratis datis, pergemus lectionem historiae Apollonii regis Tyris.

Saturday, August 17, 2019

Nulla Imago!

Me piget, o amici, quia oblitus sum pingere imagines  de conventiculo hodierno. Convenimus enim in campo Universitatis Californiae, ubi Judiciola-Cortena  benignissime nos suscepit. Adfuerant etiam Hieremias noster et, mirabile visu, Jacoba, quae diutius a conventiculis se abstinuerat. Iterum autem Historiam Apollonii Regis Tyri incepimus et, Deo favente, perveniemus ad finem. Post enim initium obscenum, textus fit lepidus. Vero nunc intelligimus qua de causa librum Elioto placuisse. Mense autem Septembri decimum anniversarium Gregis Latini Didacopolatini recurrit. Ideo paravi tunicam sive camisiam brevem. Quam donabo gladiatoribus ad proximum conventiculum adfuturis qui de magnitudine desiderata certiorem me fecerint. Nunc autem vos titillo:


Thursday, August 8, 2019

Nuntius conventiculi Augusti

Si valetis, bene est, amici. Conveniemus ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), in campo Universitatis Californiae, die Saturni, 17o Augusti, (a.d. XVI Kal. Sep.), hora 13a (sive 1 P.M.).  Si discipuli adfuerint, legemus nonnulla a Cornelio Nepote et ab humanista Jacobo Pontano, quae mecum pro vobis impressa habebo. Si autem non, lectionem Historiae Apollonii regis Tyri pergemus.


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093

XVI - Μēns tua secundum cōnsilium administrātur.

16l

Tuesday, July 23, 2019

Ave, Eliote, gladiatores te salutant

Eliotus Wirshbo (MCMXLVIII - MMXIX)
Magnum virum amisimus, amici, sine cujus studio pusillus grex noster abhinc decem annos non incepisset. Praetereuntibus autem annis conventiculisque, fructi sumus humili illius sapientia, hilari ejusdem facetia. Ubi enim vigebat dicacitas, ibi aderat paternitas. Imagines vero machinula photographica -- quam recte timebat ne animam suam eriperet -- pictae indolem ejus miram ostendunt. Gratias quidem tibi habemus, Eliote, ob jucundas tecum horas, desiderabimus autem praesentiam tuam donec, Deo volente, omnes iterum congregati erimus. Sit tibi terra levis!

Wednesday, July 17, 2019

Nuntius conventiculi Julii

Die Saturni 27o Julii, hora 13:00 (1 P.M.) conveniemus in Convalle Noctuarum (vulgo Tecolote Canyon) in area stativa hac:


Map of 5180 Tecolote Rd, San Diego, CA 92110


Deinde procedemus per semitam Latine colloquentes. Venite ergo, amici, apte calceati ad ambulandum.

Tecolote Canyon






Hoc mense conventiculum ob luctum non fit.

Wednesday, May 29, 2019

Nova ēditiō cum macrīs!

Preview
Support independent publishing: Buy this book on Lulu.$ 5.00
DĒ VARIĪS LATĪNĪS GRÆCĪSQUE COLLOQUENDĪ FŌRMULĪS ENCHĪRIDION IN ANGLICAM LINGUAM CONVERSĪS

Saturday, May 18, 2019

Imago de conventiculo hodierno

Hodie convenimus in campo Universitatis Californiae, ubi, spes ultima dea, discipulos linguae Latinae nobiscum collocuturos sperabamus invenire. Mecum enim habebam facillimum textum ex opere cui titulus Orbis sensualium pictus a Joanne Comenio. Tamen, absentibus discipulis, nos gladiatores, Eliotus, Curtena/Judiciola, Hieremias, quartus ego, post breve in caupona colloquium statuimus ad Elioti officinam iter facere ad Historiam Apollonii regis Tyri legendam. Suadebat enim Eliotus, qui oblitus erat, neque licet dubitare, de argumento istius operis. Deinde horrentes ac ridentes lectione fructi sumus usque ad finem jucundi conventiculi.

Hieremias serius, ego ridens, Curtena verecunda, Eliotus scurrilis

Tuesday, May 14, 2019

Nuntius conventiculi de Comenio

Johan amos comenius 1592-1671
Joannes Amos Comenius (1592-1670)

Mense praeterito, amici, propter diem festum dei solaris in campo Universitatis Californiae celebratum, non potuimus illic convenire. Attamen indefessi et imperturbati revertemur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 18o Maii, (a.d. XV Kal. Jun.), hora 13a (sive 1 P.M.).  Utinam Eliotus et Curtena cum discipulis suis adsint! Paravi enim brevem textum ex opere facillimo a Joanne Amos Comenio conscripto, cui titulus Orbis sensualium pictus.


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093