Thursday, January 31, 2019

Friday, January 25, 2019

Saturday, January 19, 2019

Imagines conventiculi Januarii

Hodie, a.d. XIV Kal. Feb., quattuor gladiatores in insula Vacatione convenimus ad Latine loquendum.  Nam praeter veteranos, adfuit doctrix Judiciula (sic enim Eliotus ei nomen apposuit), quae linguam Latinam in Universitate Californiae Didacopoli docet. Gavisi vero sumus quia tandem novam hominem in coetum accepimus. Sed et magno cum gaudio audivimus Hieremiam nostrum inter advocatos mox numeratum iri. Ambulantes autem per insulam vidimus monumentum  Willelmi Muncey gubernatoris hydroplanorum. Deinde imago nostri facta est ante lacum ubi homines navibus minusculis ludebant.  Reversi ad aream stativam, divisis inter sodales bellariis Italicis, salutata Josephina, finem conventiculi statuimus.





Thursday, January 10, 2019

Nuntius conventiculi Januarii

Tandem conveniemus, amici, die Saturni 19o Januarii, hora 13:00 (1 P.M.) in area stativa hac, in insula Vacatione:
San Diego, CA 92109





Ibi poterimus ambulare vel sub tegmine sedere ut commode Latine colloquemur.  Venite crebri!