Wednesday, December 21, 2022

Saturday, December 3, 2022

Imāginēs conventiculī

Hodiē in hortō Balboīcō ut Latīnē loquerēmur quattuor gladiātōrēs convēnimus. Īnspicite enim imāginēs nostrās ante statuam cui nōmen Poētā et Mūsa. Difficile autem fuit invenīre locum ubi vehicula nostra satuerēmus quia plūrimī hominēs propter diem fēstum in hortō adfuērunt ac viae obstrūctae sunt. Inter autem caupōnās ūna fuit ubi cibum Rōmānum vēnumdābātur. Sīc saltem cauponāriī asserēbant. Leō et emit et edit et adhūc vīvit. Post jūcundum colloquium, optantēs invicem fēlīcēs fēstās Nātīvitātis, valē dīximus.







 

Tuesday, November 22, 2022

Conventiculum Decembris

Grātus ob respōnsūs vestrōs, libenter diem conventiculī ac locum nūntiō. Conveniēmus ergō diē Sāturnī 3ō Decembris, hōrā 13ā (1PM) ad bivium hoc  

El Prado & Balboa Drive, San Diego, CA 92013

 Map of El Prado, San Diego, CA

Deinde poterimus sīve sedentēs legere sīve ambulantēs colloquī

File:Cabrillo Bridge-2.jpg

Friday, October 28, 2022

Conventiculum crāstinum

Amīcī meī, conveniēmus diē Sāturnī 29ō Octōbris, hōrā 13ā (i.e. 1 P.M.), in agrō aestuōsō Corōnātī (vulgō, Coronado Tideland Park): 



 In āreā statīvā vōs expectābō. Deinde pergēmus legere Cornēlium Nepōtem (Nep. Them. 8), sī placuerit vōbīs. Aliter autem ambulēmus.

Port of San Diego's Public Parks

Saturday, September 10, 2022

Conventiculum Septembris

 

Convenīmus trēs gladiātōrēs in Hortō Memoriālī. Ibi breviter mānsimus colloquentēs dē rēbus nostrīs. Tandem, ut melius librum Nepōtis legerēmus, ad Bibliothēcam īvimus. Conclāve nōn sine labōre ā cūstōdibus concessō, in pāce ā Nep. Them. 5 ad fīnem Nep. Them. 7.  lēgimus. Melius nōbīs vidētur cum amīcīs opera Latīna disputāre. Quid vōs cēnsētis?

Thursday, September 8, 2022

Conventiculum Mēnsis Septembris

Conveniēmus, amīcī, diē Septembris 10ō, hōrā 13ā (1 PM) in Agrō Memoriālī: 

 

584 S 29th St, San Diego, CA 92113 (ārea statīva)

Map of 584 S 29th St, San Diego, CA 92113

Nam malō circa domum manēre ut uxōrī occurram, si opus sit.  Bibliothēca prope exstitit ubi, si pluerit, tegmen inveniēmus. Cēterum, Cornēlium Nepōtem legēmus (Nep. Them. 5).. Sperō autem proxima conventicula in locīs amoenioribus futūra esse. Grātiās agō vōbīs!




Saturday, July 9, 2022

Imāgō conventiculī hodiernī

 

Hodiē trēs gladiātōrēs in agrō Statiōnis Lībertātis  ad Nepōtem legendum convēnimus.  Legimus autem capita I, II, III, IV dē Themistoclē. Mīrus vērō ūsus subjūnctīvī in sententiā hāc:

barbarus [...] adeō angustō marī cōnflīxit, ut eius multitūdō nāvium explicārī nōn potuerit.(Nep. Them. 4.5)

 explicātur in librō hōc (389). Cum autem multa in vītā meā mūtātūra sint, ut scītis, tempore opportūnō certiōrēs vōs faciam. Valēte!

Wednesday, July 6, 2022

Nuntius conventiculī Jūliī

Conveniēmus hōc mēnse, amīcī, diē Sāturnī 9ō, hōrā 13ā (1 PM) in āreā statīvā hāc in Statiōne Lībertātis


 Map of 2285 Cushing Rd, San Diego, CA 92106

 Deinde lēctiōnem dē virīs illūstribus pergēmus(Nep. Them. 1)


 

 Valēte!

USS Recruit TDE-1

Saturday, June 18, 2022

Imāginēs conventiculī

Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ad ascendendum montem Cucullum. Dēfuit quidem amīcus Jōannis quī nōn vacābat. Latīnē ergō colloquentēs pervenīmus ferē usque ad montīs cacūmen. Grātiās agō vōbīs ob lepidam ambulātiōne, praesertim Leōnī quī etsī post morbum con valēscēns, voluit adesse. Cōgitātē dē opere nōbīs legendō in futūrō conventiculō, quaesō!

Monday, June 13, 2022

Conventiculum Jūnium

Sententiīs vestrīs audītīs, conveniēmus, dīlēctissimī, diē Sāturnī 18ō Jūniī, hōrā 13ā (1 PM) ut montem Cucullum (vulgō Cowlēs) Latīnē colloquentēs ascendāmus.

6949 Barker Way, San Diego, CA 92119

Map of 6949 Barker Way, San Diego, CA 92119


Venīte ergō bene calceātī aquamque vōbīscum ferentēs.

Valēte!

Cowles Mountain
Mōns Cucullus
Caligae with nails
Caliga, calceāmentum optimum


Saturday, May 28, 2022

Imāginēs conventiculī

Hodiē septem gladiātōrēs convēnimus in campō Ūniversitātis Pūblicae Sānctī Didacī. Ibi Hieremīās testūdinem quam invēnerat in piscīnā posuit. Nōs autem lātrīnam prō Hieremīā invēnimus. Jōhannēs vērō locum bene sciēns ad pulchriōrēs locōs dūxit. Libentissimē Fidem et Alyssam discipulās suscēpimus. Ad proximum conventiculum, quō montem ascendēmus!



Testūdo
Exspectant Hieremīam
Heremīas melius sē sentit
Nōs omnēs
Hōrologium
Optimum aedificium

Sunday, May 15, 2022

Nuntius conventiculī Māiī

Conveniēmus, amīcī, diē Saturnī 28ō Māiī, hōrā 13ā, in campō Ūniversitātis Pūblicae Sānctī Didacī.  Potestis autem  relinquere raedās sīve in āreā statīvā SDSU Parking Structure 12, tribus dollaribus solūtīs, sīve grātīs extrā campum (e.g., . Dēinde ambulāte usque ad


Scrips Cottage, Campanile Park SDSU, San Diego, CA 92182


Ibi preastōlābimur vōs. Venīte crēbrī!

Map of Map for 32°46'32.0"N 117°04'22.9"W



https://newscenter.sdsu.edu/sdsu_newscenter/images/stories/9-12-16_Scripps_Cottage_589x.jpg

Saturday, April 9, 2022

Imāginēs conventiculī in Corōnātō

Ecce, amīcī imāginēs duās hodiernī conventiculī. Spērō vērō vōs locī pulchritūdine frūctōs esse. Mēnsē autem futūrō in campō Ūniversitātis conveniēmus.


 

Quattuor hominēs Latīnē loquentēs

Leō, Caesar, Hieremīas


Monday, April 4, 2022

Nuntius conventiculī Aprīlis

 Audītīs sodālium sententiīs, conveniēmus diē Sāturnī 9ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM) in paenīnsulā Corōnātō in āreā statīvā hāc:

1063 Ocean Blvd, Coronado, CA 92118




Deinde ambulābimus colloquentēs secundum lītus. Sunt enim pulchrae dūmus ad dexteram et Ōceanus ad laevam. Venīte crēbrī!

Saturday, March 12, 2022

Imāginēs conventiculī Mārtiī

Hodiē, ā.d. IV Id. Mār., convēnimus in convalle Rosārum ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus. Trīstēs quidem  ob absentiam Jūdiciolae, quae minus bene sē sentiēbat ut adesset, laetī autem quia Hieremīas cum uxōre Jōsēphīnā advēnisset, iter fēcimus usque ad fīnem convallis. Deinde, reversī ad āream stātīvam valē dīximus.

Saturday, March 5, 2022

Conventiculum Mārtium

Conveniēmus diē Sāturnī 12ō Mārtiī (a.d. IV Id. Mar.) hōrā 13 (1 PM) in āreā statīvā quae in lūdō propinquō exstat.


6949 Genesee Ave
San Diego, CA 92122



Deinde, viam cautē trānsgressī, per convallem Rosārum Latīnē colloquentēs  ambulābimus!



Venīte omnēs!