Hodie, a.d. IV Kal. Oct., congregati sumus in Valle Pinnaculorum, quam jam videramus mense Januario. Hac vero vice usque ad parvum dejectum aquarum ambulavimus, plurimis obviis animalibus et rationalibus et brutis. Aderunt enim non solum nonnulli equites cum equis suis, sed etiam cervam vidimus cum duobus hinnuleis. Cum ad metam pervenissemus, reversi sumus ad aream stativam, aliquantulo quidem fatigati, laeti tamen.
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!