Amīcī, conveniēmus diē Sāturnī 24ō Octōbris, hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.), ad Lacum Mīrāmarīnum (vulgō, Miramar Lake). Illīc jam saepe adfuimus. In āreā statīvā, quam sagitta in chartā geōgraphicā indicat, vōs expectābimus. Deinde opus quod Laelius dē amīcitiā dīcitur incipiēmus (Cic. Amic. 1).
Tuesday, October 20, 2026
Thursday, October 8, 2026
Saturday, September 26, 2026
Conventiculum ad fīnem Nepōtis
Monday, September 21, 2026
Friday, September 18, 2026
Thursday, September 3, 2026
Sunday, August 23, 2026
Imāgō conventiculī
Heri septem gladiātōrēs convēnimus ad vītam Atticī legendam usque ad Nep. Att. 17. Magnō enim cum gaudiō inter nōs Erīcum novum sodālem ex Judiciolae discipulīs suscēpimus. Jam autem ā nōbīs statūtum est, perfectā Nepōtis lēctiōne, incipiendum Laelium dē amīcitiā, cujus ēditiōnēs cum nōtīs Latīnīs duās invēnī.
Subscribe to:
Posts (Atom)




