Hodie convenimus ad Historiam Apollonii legendam
Iliceti (vulgo, Encinitas) in horto apud bibliothecam. Nam olim erat illic nemus quoddam hujusmodi arborum. Lectio vero nos delectavit, pueros autem frui ea non decet. Gratulamur denique Judiciolae, quae die Saturni praeterito arduum certamen salva cuccurrit, Hieremiaeque, qui jurejurando dato factus est veri nominis jurisconsultus.
Ad futurum conventiculum!
 |
Gladiatores Historiam Apollonii legentes |
 |
Judiciola Cortena, Hieremias, ilex (quercus? idem mihi!) |
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!