Friday, December 25, 2020

Avē, Reginalde, gladiātōrēs tē salūtant

P. Reginaldus Foster MXMXXXIX - MMXX


Optō quidem vōbīs fēlīcem diem Chrīstī nātālem, cārissimī! Oportet autem nūntium trīstem vōbīs dare. Obiit enim hāc nocte p. Reginaldus Foster, quondam ā sēcrētīs Vāticānīs, Latinista celeberrimus:


Quem bis eum vīsitāvī in hospitiō:  


 Cōnēmur ergō, amīcī, linguam Latīnam vīvam, cujus P. Reginaldus perītissimus erat, per gregem nostrum pusillum et in urbe nostrā colere. Sit tibi terra levis, Pater!

Wednesday, December 23, 2020

Friday, December 11, 2020

Nūntius Conventiculī Decembris

 


Conveniēmus, amīcī cārissimī, diē Sāturnī 19ō Decembris (a.d. XIV Kal. Jan.), hōra 13:00, in hortō ad pedēs Montis Nigrī:

9711 Oviedo Way, San Diego, CA 92129


Deinde poterimus sīve in hortō manēre sīve ad summum montem ascendere. Dē quō, audītīs sodālibus, ipsō diē dēcernēmus. 

Saturday, November 14, 2020

Imāginēs conventiculī hōdiernī

Hodiē, a.d. XVIII Kal. Dec., congregātī sumus trēs gladiātōrēs in Agrō Caeruleō. Deinde usque ad lacum Pauiēnsem (vulgō Poway) ambulāvimus dē variīs rēbus colloquentēs. Inter quās, optimī ad Latīnum docendum librī, diēs āctiōnis grātiārum, S. Augustīnus, etc. Tandem reversī ad āream stātīvam valē dīximus. Futūrum autem conventiculum fīet in Monte Nigrō.
Rubus hic ubīque pullulat
Ecce lacus, ō amīcī!

Friday, November 6, 2020

Nūntius Conventiculī Novembris.

Conveniēmus, amīcī meī, diē Sāturnī 14ō Novembris (a.d. XVIII Kal. Dec.), hōrā 13ā (1 P.M.) in āreā statīvā hāc:

16275 Espola Rd, Poway, CA 92064



Deinde ambulābimus Latīnē colloquentēs per Agrum Caeruleum (vulgō  Blue Sky Ecological Reserve). Perveniēmusne ad Lacum Ramōnam?

Lake Ramona

Venīte bene calceātī!


Saturday, October 24, 2020

Conventiculum in Pusillā Ītaliā

 

Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs in Pusillā Ītaliā. Ibi paulum ambulantēs collocūtī sumus dē rēbus nostrīs. Saltem dīcam nūntium lepidum ūnum, quod Jūdiciolæ est fēlēs nōmine Jōannēs! Jōhannēs autem noster amat cannullās Ītalicās, quae fīlia suā cāseō implet. Ideō emendae eī fuērunt. Reversī tandem ad Agrum Amīcōrum valedīximus. Ad proximum conventiculum!


Valēte!


Monday, October 5, 2020

Nūntius Conventiculī Octōbris.

Amīcī cārissimī, conveniēmus diē Sāturnī, 24ō Octōbris, hōrā 15ā (3 PM), in Agrō Amīcōrum (vulgō, Amici Park), in Pusillā Ītaliā (cf. Cic. Att. 5.2.2) ut lepidē Latīnē colloquāmur. Deinde mīrābilia illīus regiōnis explōrābimus! Venīte igitur crēbrī beneque calceātī! 


 State St & W Date St San Diego, CA 92101





Little Italy, San Diego

Saturday, September 5, 2020

Dē conventiculō hodiernō

Hodiē Nōnīs Septembribus, trēs gladiātōrēs ad Latīnē loquendum congregātī, circum īvimus Lacum Mīrāmarīnum. Magnō cum gaudiō vīdimus vultūs aliōrum nōn per māchinam sed tantum oculīs. Dum circā lacum ambulāmus, dē temporibus istīs vītāque nostrā locūtī sumus. Tandem, circuitū perfectō, Jōhannēs tunicam gladiātōriam accēpit. Caelō favente, conventiculum futūrum erit in Parvā Ītaliā.


 



Monday, August 31, 2020

Nūntius conventiculī Septembris

Amīcī, Conveniēmus ad Latīnē loquendum diē Sāturnī  5ō Septembris,  hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.), apud Lacum Mīrāmărīnum  (vulgō, Miramar Lake). Ubi sagitta in chartā geōgraphicā picta est, ibi vōs in āreā statīvā expectābimus. Venīte crēbrī ut Sōle salūtiferō, amīcitiā, linguā Latīnā simul fruāmur!



(21) Miramar Reservoir

Wednesday, August 19, 2020

Calepīnus septem linguārum

 Virō doctō quōdam requīrente, perfēcī ēditiōnem lexicī hujus:

 


Fortasse et vōbīs, amīcī lēctōrēs, ūtilis erit.

Saturday, May 16, 2020

Dē conventiculō Māiō

Hodiē, congregātiōnibus adhūc prohibitīs, gladiātōrēs quattuor convēnērunt in locūtōrium Zoom, nempe Jūdiciola, Jōhannēs, Lūcius, Robertus. Deinde dē variīs rēbus cōnfābulātī sumus ad vītam nostram pertinentibus et dē linguā Latīnā (ligāmen ad grammaticam Latīnam Latīnē scrīptam). Tandem ā Jūdiciolā prōpositum est ut iterum faciem ad faciem proximō mēnsē conventūrī sīmus! Fīat, Fīat!


Saturday, April 11, 2020

Dē conventiculō hodiernō

Hodiē breviter collocūtī sumus per locūtōrium cui nōmen Zoom. Nunc enim nōn licet nōbīs convenīre ut solēbāmus. Tamen amīcitia per linguam Latīnam cōnstitūta neque morbō neque carcere domesticō dēficit. Utinam autem mēnsē Majō iterum in locō amoenō congregātūrī sīmus!

Wednesday, April 8, 2020

Nūntium conventiculī Aprīlis

Amīcīs audītīs, Lūciō grātiās habentēs,conveniēmus diē Sāturnī11 Aprīlis (a.d. III Id. Apr.), hōrā 13ā in locutōriō cui nōmen Zoom:

image.png

Deinde lēctiōnem Nepōtis pergēmus.

Saturday, March 14, 2020

Conventiculum cum Lūciō

Hodiē, multōs post annōs, iterum Lūcius nōbīscum ad conventiculum adfuit. Ideō, Nepōte relictō, variīs rēbus collocūtī sumus: nempe Āpulēiō, cujus opus Lūcius mōre Ørbergiano illūstrābit, linguā Latīnā docendā, prōnūntiātiōne ejus, vītā nostrā temporibus istīs. Optāmus Lūciō in Pennsylvāniam prōcēdentī omnia fausta. Utinam quam prīmum Didacōpolin redeat! In proximum conventiculum!