Thursday, March 26, 2020

Tuesday, March 17, 2020

Saturday, March 14, 2020

Conventiculum cum Lūciō

Hodiē, multōs post annōs, iterum Lūcius nōbīscum ad conventiculum adfuit. Ideō, Nepōte relictō, variīs rēbus collocūtī sumus: nempe Āpulēiō, cujus opus Lūcius mōre Ørbergiano illūstrābit, linguā Latīnā docendā, prōnūntiātiōne ejus, vītā nostrā temporibus istīs. Optāmus Lūciō in Pennsylvāniam prōcēdentī omnia fausta. Utinam quam prīmum Didacōpolin redeat! In proximum conventiculum!

Tuesday, March 3, 2020

Nuntius conventiculi Martii

2019 The Bishop's School at sundown 1
Ludus Episcopi,
Conveniemus die Saturni, 14 Martii (pridie Idus Martias!), hora 13a (1 P.M.) in Ludo Episcopi:

Ibi enim magistri Johannes Leoque Latinam docent. Magno autem cum guadio expectamus amicum nostrum Lucium, qui post aliquot annos iterum nobiscum erit.  Venite crebri ad opus Cornelii Nepotis legendum!

!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!

Cavēte! Propter morbum in tabernā conveniēmus:


image.png