Wednesday, March 27, 2019

Saturday, March 23, 2019

Imagines conventiculi Martii

Hodie, a.d. X Kal. Apr., convenimus tres gladiatores in parte orientali Horti Balboici. Adfuerunt enim mecum Judiciola Eliotusque. Proh dolor, Hieremias noster tum oblitus, cum aegrotans non pervenit. Convalescas, amice! In horto autem vidimus puellas basipila ludentes, sagittarios, teniludios.  

Eliotus et Judiciola spectant saggitarios

Tandem invenimus tabernaculum Indicum, ante quod altera imago facta est, cum Eliotus  introire non potuisset.

Ante tabernaculum Indianum
Proximo mense conveniemus in campo Universitatis Californiae, ubi legemus opus Latinum quoddam a doctoribus eligendum. 

Saturday, March 16, 2019

Nuntius conventiculi Martii

Salvete, amici! Spero vos  non ambulantes ad senatum superfuisse Idus Martias. Conveniemus autem die Saturni 23o Martii (a.d. X Kal. Apr.), hora 13:00 (1 PM) in area stativa hac:

2221 Morley Field Dr, San Diego, CA 92104

Map of 2221 Morley Field Dr, San Diego, CA 92104

Deinde ambulabimus per partem orientalem Horti Balboici. Venite crebri! Aerial - San Diego, CA - Morley Field and vicinity 01