Thursday, December 28, 2023

Lībum

 

Mārcī Catōnis, Dē Agrī cultūrā, 75

Lībum hōc modō facitō. Cāseī P. II bene disterat in mortāriō. Ubi bene distrīverit, farīnae silīgineae lībram aut, sī volēs tenerius esse, sēlībram similāginis eōdem inditō permiscētōque cum cāseō bene. Ōvum ūnum additō et ūnā permiscētō bene. Inde pānem facitō, folia subditō, in focō caldō sub testū coquitō lēniter.

Ego autem sīc fēcī: 

ūnum pōculum (236.6 ml) farīnae maizīi in lixīviō mācerātae 


ūnum ōvum 
quīndecim unciae (425 g) cāseī 


folia laureī 
mel 

Mixtīs farīnā ovō cāseō, quattuor pānicula fēcī super folia. In fornō coquī 40 minūtōs ad temperātiōnem 190C/375F. Deinde melle superpositō et bibitō, laetī ēdimus. 

Sunday, December 17, 2023

Conventiculum Decembre

 

Ecce, amīcī, imāgō conventiculī hesternī in campō Ūniversitātis Californiae habitī. Etsī discipulī abfuērunt, jūcundē lēgimus usque ad Nep. Alc. 6. Fēlīcem Chrīstī Nātīvitātem!

Thursday, December 7, 2023

Conventiculum Decembre

Sīcut saepe fēcimus, diē Sāturnī, 16ō Decembris, hōrā 13ā (1 PM)  iterum conveniēmus in campō Ūniversitātis Californiae, ubi docet Jūdiciola nostra quae quam plūrimōs discipulōs ad conventiculum dūcet! Mēnse autem praeteritō lēgimus usque ad Nep. Alc. 4.


Hīc expectābō vōs:


3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093


Venīte crēbrī!

Saturday, November 11, 2023

Conventiculum in centrō urbis

Hodiē iter fēcimus in centrum urbis ut convenīrent in aedificiō ubi Gabriēl habitat. Illīc, spectāta ā summō urbe, Nepōtem lēgimus usque ad Nep. Alc. 4. Grātiās Gabriēlī agimus ob hospitālitātem! Proximō autem mēnsē, conventiculum fīet in campō Ūniversitātis Californiae. Audīvimus enim nōnnūllōs Jūdiciolae nostrae discipulōs Latīnē loquī cupere.

Friday, November 3, 2023

Conventiculum Novembre

 Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 11ō Novembris, hōrā 13 (1 PM) in aedificiō ubi habitat Gabriēl noster:

Introīte per Ketner Blvd. et dīcite cūstōdī vōs vīsitāre numerum 508 velle.
Parking.JPG

Deinde legēmus Nep. Lys. 4

Saturday, October 7, 2023

Conventiculum Octōbre

 Adfuimus trēs gladiātōrēs ad conventiculum, legentēs usque ad Nep. Lys. 4. Uxor autem mea Grātia imāginēs fēcit, in quibus et fīlium meum Philippum vidētis. Sponte quidem Rōmānō mōre salūtat, ego autem nōn docuit.








XVI - Tōtam Americam cernimus!

18l

Tuesday, October 3, 2023

Conventiculum Octōbre

Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 7ō Octōbris, hōrā 13ā, in agrō hōc:




Adhūc pervēnimus ad Nep. Lys. 1. Sī placuerit vōbīs, pergēmus in lēctiōne. 

Sunday, August 20, 2023

Imāginēs conventiculī hesternī

Heri in hortō prope domum Jōhannis jūcundum conventiculum factum est. Gāvīsī sumus quia adfuit et Sebastiānus fīlius ejus in Angliam vespere profectūrus. Simul Nepōtem usque ad Nep. Lys. 1 legimus. Optō vōbīs fēlīcem diem Solīs ā nūbibus occultātī!





Wednesday, August 16, 2023

Conventiculum prope domum Iōhannis

 Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 19ō Augustī in āreā statīvā prope domum Iōhannis, cui grātiās agimus:


 10304 Wateridge Cir, San Diego, CA 92121
6c4ce7c3-3a12-4c98-b9cf-a64aa6736090.png
Screenshot at 2023-08-14 14-03-17.png

Ibi in locō amoenō, legēmus Nepōtem   (Nep. Cim. 1).

Venīte crēbrī!

Saturday, July 22, 2023

Imāgō conventiculī

 

Ecce nōs sub tegmine arboris Latīnē colloquentēs! Multī vērō hominēs in agrō vagābantur quia conventus Philippinōrum quīdam erat.  Hodiē autem Nepōtem nōn lēgimus. Fortasse mēnsē Augustō lēctiōnem pergēmus. Pelliculae autem, quam aliquot abhinc annōs spectāvī, nōmen est Thermae Rōmae. Ad proximum!

Thursday, July 20, 2023

Conventiculum Jūlium

Hōc mēnse conveniēmus diē Sāturnī 22ō, hōrā ūsitātā 13ā (1 PM) in agrō hōc (vulgō NTC, scīlicet ager ad exercendōs nautās):

2455 Cushing Rd San Diego, CA 92106




Deinde sī vōbīs placuerit pergēmus legere Nepōtem  (Nep. Cim. 1). Venīte crēbrī!

Saturday, June 24, 2023

Imāgō gladiātōrum

 

Ecce trēs gladiātōrēs dīligenter legentēs vītam illīus Pausaniae ā Nepōte cōnscrīptam. Proximō mēnse, cum ad fīnem capitis pervēnerimus, incipiēmus vītam Cīmōnis (Nep. Cim. 1)! 

Sunday, June 18, 2023

Conventiculum in Colle Aureō

 Audītīs sodālium sententiīs, conveniēmus diē Sāturnī 24ō Jūniī, hōrā ūsitātā 13ā (1 PM).

2646 Russ Blvd, San Diego, CA 92102



placuerit vōbīs, legēmus Nepōtem ( Nep. Paus. 3.). autem ambulātiō magis dēlectābilis appāruerit, sīc faciēmus.

Venīte crēbrī!

Saturday, May 20, 2023

Conventiculum dē Nepōte

 

Quam jūcundum conventiculum! Sex enim gladiātōrēs adfuimus inter quōs et nova gladiātrīx Melissa! Gāvīsī sumus etiam dē Hieremīae post nōnnūllōs mēnsēs reditū. Perrēximus legere Nepōtem, scīlicet tōtum dē Aristīde breve capitulum et incēpimus illud optimum dē Pausaniam usque ad Nep. Paus. 3.  Ad proximum!

Sunday, May 14, 2023

Conventiculum Maium

Sī valētis bene est, amīcī. Ego valeō. Appropinquat autem conventiculum quod fīet diē Sāturnī 20ō Maiī, hōrā 13ā, (1 PM) in agrō hōc

1035 S 45th St, San Diego, CA 92113



In āreā statīvā vōs expectābō. Deinde, sī placuerit vōbīs, legēmus Nepōtem. (Nep. Ar. 1) .



Venīte crēbrī!

 

Saturday, April 15, 2023

Imāgō conventiculī


Hodiē convēnimus in agrō Sinūs Missiōnis ubi novum gladiātōrem nōmine Gabriēlem libenter accēpimus. Gabriel, nātiōne Hungarus, medicus mūnere, cum dē nōbīs bona cognōvisset, ad conventiculum hodiernum praefuit. Mactē virtūte! Deinde, cum locum legendō aptum nōn invēnissēmus, Jōhannēs vehiculum suum līberāliter aperuit, ibique vītam Themistoclīs perfēcimus. Ideō, sī placuerit vōbīs, in futūrō conventiculō Aristīdem (Nep. Ar. 1) legēmus 

Friday, April 7, 2023

Conventiculum in Sinū Missiōnis

Dum optō vōbīs, amīcī, fēlīcem diem fēstum Paschae, nūntiō quoque diem locumque conventiculī. Conveniēmus enim diē Sāturnī 15ō Aprīlis, hōrā ūsitātā 13:00 (1 PM) in āreā statīvā hāc: 







 Deinde, sī placuerit vōbīs, iterum Nepōtem legēmus (Nep. Them. 8).


 Venīte crēbrī!

Mission Bay, San Diego By Phil Konstantin

Saturday, February 25, 2023

Imāgō in lūdō


Ecce, amīcī, quattuor gladiātōrēs in Lūdō Epīscopālī. Convēnīmus enim illic ubi Jōhannēs Leōque docent ut Latīnē inter nōs loquerēmur. Grātiās vērō agimus ambōbus quī hūmānissimē nōs accēpērunt. Campus autem pulcher mihi vīsus est, quamquam sacellum īnspicere nōn potuimus.  Futūrō autem mēnsē iterum legere Nepōtem pergēmus.

Saturday, February 18, 2023

Nuntius conventiculī Februāriī

Libenter conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 25ō Februāriī, hōrā ūsitātā 13ā (1 PM) in campō Lūdī Epīscopālis (Bishop's School), ubi Jōhannēs et Leō docent. Licēbit autem nōbīs vehicula in āreā statīvā Lūdī relinquere. Venīte crēbrī!


 



2019 The Bishop's School at sundown 1

Sunday, January 22, 2023

Imāgo conventiculī


In hāc imāgine, amīcī, trēs gladiātōrēs adsunt ante theātrum nōndum parātum quod in campō Ūniversitātis Californiae exstruitur. Quod hominēs indoctī, nec Latīnē nec Graecē scientēs, amphitheātrum appellant. Nam in amphitheātrō spectātōrēs circum scaenam sunt, in theātrō autem  prō eā sedent. Aliae autem imāginēs dēsunt quia telephōnium meum exstīnctum est. Longē vērō per campum ambulāvimus,  pōtiōnēs calidās  sūmpsimus, amīcitiam renovāvimus. Ad proximum conventiculum!

Saturday, January 7, 2023

Nuntius conventiculī Jānuāriī

Sīcut saepe jam fēcimus, diē Sāturnī, 21ō Jānuāriī, hōrā 13ā (1 PM)  iterum conveniēmus in campō Ūniversitātis Californiae, ubi docet Jūdiciola nostra. Utinam plūrimī discipulī ejus adsint!


Hīc expectābō vōs:


3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093


Venīte crēbrī!