Saturday, December 18, 2021

Postrēmum conventiculum annī MMXXI

Hodiē  trēs gladiātōrēs in hortō convēnimus ut postrēmum hujus annī conventiculum  fieret. Legimus enim librum dē virīs illūstribus usque ad fīnem vītae Miltiadis. Quid autem faciēmus in conventiculīs annī MMXXII? Num legēmus dē mulieribus clārīs? Fortasse. Prīmum tamen iterum ambulābimus. Optō vōbīs fēlīcem Nātīvitātem prōsperumque annum!


Valēte!


Sella hūmida!


Wednesday, December 15, 2021

Tuesday, November 30, 2021

Conventiculum Decembre

 Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 18ō Decembris, hōrā 13:00 (1 P.M.) in āreā statīvā hāc:

4187 Eastgate Mall, San Diego, CA 92121



deinde pergēmus lēctiōnem Cornēliī Nepōtis (Nep. Milt. 7.4.) in agrō propinquō. Locus autem ā campō Ūniversitātis Californiae paulum distat. Venīte crēbrī!




Saturday, November 6, 2021

Conventiculum sine imāginibus

Veniam petō, ō amīcī, quia oblītus imāginem conventiculī nōn fēcit. Etenim conventiculum perjūcundum fuit, ubi novī quidem gladiātōrēs adfuērunt, nempe Jacōbus et Fidēs, diū autem absēns Jacōba reversā est. Heu nōbīs! Caelō valē dīximus quī Baltimōram mox redībit. Optāmus vērō bonam fortūnam. Lēgimus autem usque ad Nep. Milt. 7.4. Ad proximum!

Tuesday, November 2, 2021

Conventiculum Novembre

Conveniēmus, cārissimīs, diē Sāturnī 6ō Novembris, hōrā 13ā (1 PM) extrā āream statīvam hanc:


 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093

 Deinde sequēmur Jūdiciolam quōcumque ierit. Mementōte autem quod pervēnimus ad Nep. Milt. 5.4.

Saturday, October 9, 2021

Imāginēs conventiculī Octōbris

 







Hodiē, ante diem VII Īdūs Octōbrēs, in agrō convenīmus sex gladiātōrēs ut legerent Nepōtem usque ad Nep. Milt. 5.4. Multum autem gāvīsī sumus quia duo novī hominēs adfuērunt, nempe Caelum et Yuahnus, discipulus Jūdiciolae doctrīcis. Utinam et plūrēs adsint ad futūrum conventiculum in campō Ūniversitātis Californiae! 

Wednesday, October 6, 2021

Nūntius conventiculī Octōbris

Audītīs sodālibus, conveniēmus diē Sāturnī 9ō Octōbris, hōrā 13ā (i.e. 1 P.M.), in agrō aestuōsō Corōnātī (vulgō, Coronado Tideland Park): 



 In āreā statīvā vōs expectābō. Deinde pergēmus legere Cornēlium Nepōtem (Nep. Milt. 3.).

Port of San Diego's Public Parks

Sunday, September 19, 2021

Imāginēs conventiculī Septembris.

Diē hesternō convēnimus quattuor gladiātōrēs ad Latīnē loquendum. Amoenō colloquiō dē rēbus nostrīs habitō, iterum lēctiōnem Nepōtis incēpimus. Jūdiciola autem ante fīnem abīvit quia catus ejus aegrōtābat. Utinam nunc melius valeat! Legīmus vērō dē vītā Miltiadis usque ad I.3. Ad proximum conventiculum, amīcī!




Monday, September 6, 2021

Nuntius Conventiculi Septembris

 Cum mēnsis September saepe in urbe nostrā praeclārā aestuet,  prope Ōceanum conveniēmus diē Sāturnī 18ō, hōrā ūsitātā 13:00 (1 PM) in āreā statīvā hāc:




Deinde poterimus vel ambulantēs vel sub tegmine sedentēs colloquī. Venīte Crēbrī!

Saturday, July 17, 2021

Imāgō conventiculī hodiernī


Hodiē convenīmus trēs gladiātōrēs ut Latīnē colloquentēs ambulārēmus circā Sinum Missiōnis. Melius est enim diēbus aestīvīs prope mare congregārī. Circuitū autem complētō, reversī ad āream statīvam valē dīximus. Utinam plūrēs Augustō mēnse adsīmus!

Saturday, July 10, 2021

Conventiculum Jūlium

Audītīs sodālibus, conveniēmus diē Sāturnī 17ō, hōrā 13ā, in āreā statīvā hāc:

3550 Corona Oriente Rd, San Diego, CA 92109




Deinde, ambulābimus vel in umbrā manēbimus, sī aestus fortior sit, Latīnē loquentēs. Venīte crēbrī!



Valēte!

Saturday, June 19, 2021

Imāginēs conventiculī

Hodiē convēnīmus in Convalle Pinnāculōrum quīnque gladiātōrēs ut ambulārēmus usque ad dējectum aquārum. Inter nōs adfuit prīmum Sebastiānus fīlius Jōhannis. Jūdiciola autem dēbuit abīre ante fīnem quia occupāta erat. Proptereā, prōh dolor, abest ab imāginibus.







 

Wednesday, June 9, 2021

Conventiculum Jūnium

Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 19ō Jūniī, hōrā 13:00 (1 PM) in āreā statīvā hāc in Convalle Pinnāculōrum:

12350 Black Mountain Rd, San Diego, CA 92129



Deinde Latīnē colloquentēs ambulābimus ad dējectum aquārum:

  Waterfall at Los Penasquitos Canyon


Habeātis calceāmenta apta!


Valēte!

Saturday, May 8, 2021

Imāginēs conventiculī

 


Hodiē quīnque gladiātōrēs ascendimus tria cacūmina in monte. Post enim multōs mēnsēs gāvīsī sumus quia Hieremīās et Leō iterum adfuērunt. Ascēnsus quidem lentior fuit. Nam per aspera ad astra, ut ita dicāmus. Reditus autem plēnō gradū factus est ut Leō ad convīvium īre posset. Ad proximum conventiculum!

Thursday, April 29, 2021

Conventiculum Maiī

Hīc convenientēs diē Sāturnī 8ō Maiī, a.d. VIII Idūs Maiās, hōrā 13:00 

Sabre Spings Park & Ride

12656 Sabre Springs Pkwy, San Diego, CA 92128



ascendēmus ad cacūmen montis. 


Venīte ergō bene calceātī!



Valēte!

 

Saturday, March 27, 2021

Imāginēs conventiculī

Hodiē convēnīmus apud Lacum Murriaticum trēs gladiātōrēs. Jūcundē vērō collocūtī sumus circā lacum ambulantēs necnōn ānserēs spectantēs. Utinam plūrēs amīcī adfuissent ut amīcitiā fruerentur! Nōlīte ergō timēre silentēs et absentēs! Vōs enim expectāmus in proximum conventiculum!

 





Saturday, March 20, 2021

Nūntius dē Conventiculō Mārtiō

 Sī vōbīs placuerit, amīcī, conveniēmus  diē Sāturnī 27ō Mārtiī hōrā 13:00  (1 P.M.) prope lacum Muriavicum, (vulgō Murray, fortasse avus Jūdiciolae nostrae?).Ibi enim in locō amoenō  Latīnē loquentēs possunt sīve ambulāre sīve sēdēre sub tegmine arborum.  

32.784821,-117.04289


Map of Map for 32.785022,-117.041256

Venīte crēbrī!

 

Family At Lake Murray
 

Friday, February 12, 2021

Nuntius Conventiculī Februāriī

Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 20ō Februāriī, hōrā 13:00 (1 PM), hoc in agrō:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122



Deinde quālibet loquēmur!

Spērō discipulōs Ūniversitātis Californiae ad locum Campō propinquum ventūrōs.