Saturday, December 18, 2021

Postrēmum conventiculum annī MMXXI

Hodiē  trēs gladiātōrēs in hortō convēnimus ut postrēmum hujus annī conventiculum  fieret. Legimus enim librum dē virīs illūstribus usque ad fīnem vītae Miltiadis. Quid autem faciēmus in conventiculīs annī MMXXII? Num legēmus dē mulieribus clārīs? Fortasse. Prīmum tamen iterum ambulābimus. Optō vōbīs fēlīcem Nātīvitātem prōsperumque annum!


Valēte!


Sella hūmida!


No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!