Saturday, October 25, 2025

Imāginēs conventiculī

Quis abest?

 

Quinque gladiātōrēs

Hodiē etsī nōnnūllī amīcī convenīre nōn potuērunt (loquor dē Hieremīā, Beātō, Jōhanne), conventiculum jūcundum factum est quia nōn sōlum Jūdiciola nostra iterum adfuit sed etiam discipulus ejus Ἀθανάσιος (Athanasius) inter gregem numerātus est! Pervēnimus autem ad Nep. Eum. 9.

Friday, October 17, 2025

Conventiculum Octōbre

Conveniēmus igitur diē Sāturnī 25ō Octōbris, hōrā 13ā (1 PM). Locus amoenus futūrī conventiculī erit:

5180 Tecolote Rd, San Diego, CA 92110 




Ibi legēmus Nepōtem ā  Nep. Eum. 7.

Venīte crēbrī!


Saturday, September 20, 2025

Imāginēs conventiculī Septembris

Grātiās agō vōbīs, gladiātōrēs, quī hodiē patientiam per conventiculum habuistis. Nam fīlius meus Philippus saepe lēctiōnem interrumpēbat. Placuit tamen usque ad Nep. Eum. 7 pervenīre. Īnspicite autem nōs quattuor
Ignōscite matellam viridem!

Cum Philippō


Saturday, September 13, 2025

Conventiculum Septembre

Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 20ō Septembris, hōrā 13:00 (1 PM), hōc in agrō:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122

Uxor autem mea cum fīliolā Terēsā ad conventum dē negotiō suō aderit. Proptereā Philippus fīlius meus mē comitabitur! Vōs saltem legere Nep. Eum. 1. poteritis, ego autem cōnābor, si Philippus quiētus fuerit!