Saturday, January 24, 2026

Imāgō conventiculī

Hodiē quīnque convēnimus gladiātōrēs in hortō prope ab Ūniversitāte Californiae. Abfuit,prō dolor!, Jūdiciola nostra propter negōtium suum, quam in futūrō conventiculō ūnā cum aliīs amīcīs expectāmus. Aberit tamen Beātus quī in Magnā Īnsulā manēbit.Lepida vērō lēctiō vītae Tīmoleontis fuit. Mēnse autem Februāriō Nep. De Reg. incipiēmus. Valēte!



Thursday, January 22, 2026

Tuesday, January 13, 2026

Conventiculum Jānuārium

 Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 24ō Jānuāriī, hōrā 13:00 (1 PM), hōc in agrō:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Ibi vītam Tīmoleontis (Nep. Timol. 1) legēmus. Venīte crēbrī!