Friday, May 29, 2026

Saturday, May 23, 2026

Conventiculum invium

 

Doleō quia magnā cum difficultāte duo saltem gladiātōrēs locum invēnērunt. Leō post quadrantem pervēnit, Beātus autem in fīne conventiculī adfuit. Dē Colīnō vērō nihil omnīnō audīvī. Tōtā vītā Catōnis lēctā, usque ad Nep. Att. 5 prōgressī sumus.  Etsī Nepōs pauca in librō hoc Catōne scrīpsit, didicimus inimīcitiā inter eum et Scīpiōnem Āfricānum. Quod congruit cum pelliculā Ītalicā mihi placitā:



Subtitulī Anglicī hīc inveniuntur.

Thursday, May 7, 2026

Conventiculum Māium

Ecce, amīcī, ubi diē Sāturnī 23ō Māiī, hōrā 13ā, conveniēmus:


9500 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093 


prope statiōnem trāminis. Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in La Jolla Farms Rd vel in Campus Point Dr.


UCSD Central Campus Station Entrance

Ibīdem Vīta Catōnis (Nep. Ca. 1) nōbīs legenda erit. 

Saturday, April 25, 2026

Imāgō coventiculī

 


Hodiē in campō Ūniversitātis Californiae congressī tōtam vītam Hannibalis complēvimus. Ideō in proximō conventiculō incipiēmus vītam Catōnis (Nep. Ca. 1). Gāvīsī autem sumus ob novum sodālem Stephanum quī ab urbe Sānctī Bernardīnī iter fēcit.

Friday, April 17, 2026

Conventiculum Aprīle

Salvēte, amīcī! Vōbīs locum et tempus conventiculī patefaciō. Conveniēmus igitur diē Sāturnī 25ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM), ante caupōnam hanc:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




 Ibi legēmus ā (Nep. Han. 6). Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in Salk Institute Rd. Valēte!

 

Sunday, March 22, 2026

Imāgō conventiculī

 

Herī, prīmō diē vernālī, apud antīquum praesidium convēnimus ut vītam Hannibalis usque ad Nep. Han. 6 legerēmus. Lēctiōne trānsāctā, breviter excavātiōnēs vīsitāvimus, dē quibus hīc Anglicē ēnārrātur. 

Thursday, March 12, 2026

Conventiculum vernāle

Mūsaeum Jūniperō Serrae dicātum

Diē Sāturnī 21ō Mārtiī, hōrā 13ā (1 PM) conveniēmus in āreā statīvā hāc: 






Deinde, fortasse post ambulātiōnem per locum amoenum, legēmus Nep. Han. 1. Venīte crēbrī!

Sunday, February 22, 2026

Dē conventiculō hesternō

 

Convenīmus quīnque gladiātōrēs in locō amoenō secundum flūmen. Ibi duo capita lēgīmus, ūnum nempe dē rēgibus alterum dē Hasdrubale usque ad Nep. Han. 1. Itaque in proximō conventiculō dē maximō populī Rōmānī hoste discēmus. 

Tuesday, February 10, 2026

Conventiculum Februārium

Conveniēmus igitur diē Sāturnī 21ō, hōrā 13ā (1 PM) in Agrō Fluviālī:

SDSU Mission Valley River Park






Sī autem pluerit, in proximā bibliothēcā licēbit cōnfugere. Ibīdem in lēctiōne Nepōtis pergēmus (Nep. De Reg.).

Saturday, January 24, 2026

Imāgō conventiculī

Hodiē quīnque convēnimus gladiātōrēs in hortō prope ab Ūniversitāte Californiae. Abfuit,prō dolor!, Jūdiciola nostra propter negōtium suum, quam in futūrō conventiculō ūnā cum aliīs amīcīs expectāmus. Aberit tamen Beātus quī in Magnā Īnsulā manēbit.Lepida vērō lēctiō vītae Tīmoleontis fuit. Mēnse autem Februāriō Nep. De Reg. incipiēmus. Valēte!



Tuesday, January 13, 2026

Conventiculum Jānuārium

 Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 24ō Jānuāriī, hōrā 13:00 (1 PM), hōc in agrō:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Ibi vītam Tīmoleontis (Nep. Timol. 1) legēmus. Venīte crēbrī!