Die 19o Junii (a.d. XIII Kal. Jul.), gladiatores, salse lingua Latina loquentes, montem Cucullum ascenderunt. A montis summitate, locos remotos mirati sunt. Gratias omnibus qui adfuerunt agimus, sed praesertim Hae, quae umbraculum alterum tulit, quod Elioto daret ad cutem a Solis radiis protegendam.
| Ha sub umbraculo |
| Kynetus ad iter paratus. |
| In itinere. |
| Eliotus sub Hae umbraculo. |
| Per aspera ad astra! |
| Nos omnes in summitate montis. Ex sinistris: Eliotus, Robertus, Ha, Kynetus, Lucius. |
| Iterum nos omnes. |
| Lucius locos ex cacumine montis visibiles ostendit. |

