Hodie, die Saturni 13o Julii, congregati sumus in Puncta Loma ut Latine colloquentes ambularemus secus Oceanum. Parentes autem mei, qui nunc me visitant, mecum erant. Quibus retro relictis, Eliotus, Julia, Alicia et ego iter coepimus ad stratum pontilem in Ora Oceanica. Ibi vero vidimus duos psittacos qui super filo electrico sedebant. Deinde, reversi ad initium, conventiculo completo parentibusque meis inventis, laeti vale diximus invicem.
 |
Cautus Eliotus ac duae subridentes gladiatrices |
 |
Nos omnes. Ex sinistris, Robertus, Eliotus, Julia, Alicia |
 |
Duo psittaci |