Hodie, ante diem XIV Kalendas Novembres, (i.e., die 19o Octobris), tres Latinitatis vivae gladiatores, nemper Eliotus, Hieremias ac Robertus, ascendimus Montem Helicem. Spectavimus autem locum amoenum, magnificas domus, pulcherrimam urbis visionem. Praesertim vero amicitiam Latine loquendo coluimus. Gratias ergo plurimas habemus Hieremiae, qui ex longinquo venit, fabulas in telephonio invenit, et duci fallibili subvenit, et Elioto, qui sapientiae suae margaritas nobis non pepercit.
 |
Ante siphonariorum stationem |
 |
Titulus Montis Helicis |
 |
Eliotus Hieremiasque mirantes |
 |
Eliotus ostendit saltationem lascivam, more cujusdam puellae. |
 |
Tres gladiatores. |
 |
Alter titulus |
 |
Visio ex Monte Helice. |