Wednesday, December 23, 2015
Monday, December 21, 2015
Sunday, December 20, 2015
Saturday, December 19, 2015
Imagines de conventiculo hodierno
Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus per convallem Sancti Clementis. Sed et uxor Hieremiae adfuit, quae, liquet, non facile a nobis terretur. Dum iter faciebamus, locuti sumus de carminibus Latinis (verbum sat sapienti), de educatione adulescentium, etc. Redeuntes autem ad autoraedas, vidimus agmen (sive tramen, sive hamaxostichum) stans in ferrivia. De hac re per Hieremiam edocti sumus: collisio accidit inter illud et carrum. Optamus vobis felicem Christi Nativitatem et prosperum annum novum cum multis conventiculis!
Hieremias transit pontem, uxore sua et Elioto aspicientibus |
Eliotus periclitatur |
Tres gladiatores |
Thursday, December 17, 2015
Rideamus mirantes Viviparidi imagines
Imaginae istae a valido Japonico artifice Viviparido pictae sunt. Sodales autem situs cui nomen "Textkit" scripserunt verba in conversatione ista. Visitate vero diarium Viviparidi Latine scriptum.
Thursday, December 10, 2015
Conventiculum mensis Decembris
Hic conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 19o Decembris, a.d. XIV Kal. Jan., hora 13a (1 PM) :
5200 Bloch St, San Diego, CA 92122
Deinde Latine colloquentes precedemus per Convallem Rosam. Venite autem apte calceati, quatenus facile ambuletis per semitam haud tamen arduam.


5200 Bloch St, San Diego, CA 92122
Deinde Latine colloquentes precedemus per Convallem Rosam. Venite autem apte calceati, quatenus facile ambuletis per semitam haud tamen arduam.

Labels:
Conventiculum
Location:
5200 Bloch St, San Diego, CA 92122, USA
Tuesday, December 8, 2015
Sunday, November 29, 2015
Thursday, November 19, 2015
Monday, November 16, 2015
Thursday, November 12, 2015
Thursday, November 5, 2015
Wednesday, October 28, 2015
Thursday, October 22, 2015
Sunday, October 18, 2015
Saturday, October 17, 2015
Imago de conventiculo in horto aesturarii Coronati
![]() |
Ante ex sinistris, Gajus cum infante, Robertus, Hieremias. Retro Eliotus "Magnus Dictator" |
Monday, October 12, 2015
Nuntius Conventiculi Octobris
Congregabimur, dilectissimi, die Saturni 17o Octobris, hora 13:00 (1 PM), in horto hoc, in paeninsula Coronato:
2000 Mullinex Dr
2000 Mullinex Dr
Lucus enim videtur aptus pueris adultisque.
Venite crebri!
![]() |
Sunday, September 27, 2015
Imagines conventiculi in horto Catherinae Oliviae dicato
Heri, a.d. VI Kal. Oct., tres gladiatores congregati sumus in pulchro horto ut Latine colloquentes amicitiam coleremus. Adfuerunt enim Eliotus, Gaius una cum familia sua, et Robertus. Desideravimus autem amicum Hieremiam, qui, proh dolor, in horto Balboico iter fecit. Optamus ergo nos eum convenire in futuro conventiculo. In imaginibus a Cassandra Gaii uxore captis, inspicite nos librum de numeris Romanis scribendis mirantes. Liber autem invenitur in Germania. Duabus horis jucunde peractis, valedicentes discedimus.
Sunday, September 13, 2015
Nuntius Conventiculi Septembris
Conveniemus, amici, die Saturni 26o Septembris (sive a.d. VI Kal. Oct.), hora 13:00 (1 P.M.), ad hortum hunc:
Park Dr, San Diego, CA 92109
Ibi sunt arbores, prata, sedilia, ludi pro puerulis. Poterimus et ambulare aliquantulum. Venite crebri!
Park Dr, San Diego, CA 92109
Locus Conventiculi |
Saturday, August 15, 2015
Conventiculum cum Familia Romana-Americana
Hodie gladiatores convenerunt in Horto Balboico ad vitandam calidam tempestatem quae nuper Didacopolin invasisset. Libentissime accepta inter nos est universa mira familia. Fere enim omnes loquuntur lingua antiquorum Romanorum, nemper pater Gaius, mater Cassandra, filia Claudia, et filius Modius. Infans autem cujus nomen non memini ne Anglice quidem loquitur sed pro certo loquetur! Ceterum laetati sumus cum audiremus Hieremiam pecuniam accepisse ut juris peritus fieret. Macte virtute! Postquam autem Gaius cum familia discedisset, conversatio versa est in rem politicam vel, ut melius dicam, circensem. Tandem, valde jucundo conventiculo exacto, vale diximus.
Pessima imago. Ignoscite! |
Sunday, August 2, 2015
Venite ad conventiculum mensis Augusti!
LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Hunc conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 15o Augusti, a.d. XVIII Kal. Sep., hora 14a (2 PM) :
Deinde Latine colloquentes deambulabimus per Hortum Balboicum.


LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Hunc conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 15o Augusti, a.d. XVIII Kal. Sep., hora 14a (2 PM) :
Deinde Latine colloquentes deambulabimus per Hortum Balboicum.

LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Labels:
Conventiculum
Saturday, July 11, 2015
Conventiculus super Colles Missionis
Hodie, participantibus Elioto, Hieremia Robertoque, conventiculum factum est in vicinia cui nomen est Colles Missionis. Ibi Eliotus nos conduxit per semitas, vias et hortos dum ostenderet mira ac rara in imaginibus his descripta. Tandem cum ad domum ejus pervenissemus, admirati sumus nonnulla instrumenta gymnica quibus Eliotus corpus sanum pro mente sana servat. Ad proximum conventiculum!
![]() |
Coemeterium in horto |
![]() |
Heremias et Eliotus |
![]() |
Domus simulacra vaccina habens |
![]() |
Via Romana Tito Imperatori dicata? |
![]() |
Topiarium |
![]() |
Homines sedentes super tectum |
Subscribe to:
Posts (Atom)