Saturday, February 28, 2015
Imago de conventiculo hodierno
Hodie tres gladiatores convenimus in campo Universitatis Punctae Lomae ut per linguam Latinam amicitia foveretur. Ibi deambulavimus aliquantulum, mirantes cum aedificia inusitata tum Oceanum Pacificum. Deinde, recumbantes sub tegmine fagi (?) , audivimus fabulam Phaedri quamdam ab Elioto enarratam. Cur et vos non venistis? Scio quidem sorores Kim occupatissimas in studii, sunt autem plurimi silentes verecundique gladiatores. Nolite timere etsi numquam Latine locutis sitis! G.LA.DI.VS non est periculum neque certamen, sed colloquium amicorum!
Thursday, February 19, 2015
Nuntius de conventiculo Februario
Die Saturni 28 Februarii, pridie Kalendas Martias, conveniemus hora 14a (2 P.M.) ad bivium istud:
Deinde ambulabimus per campum Universitatis Punctae Lomae saltem usque ad theatrum Graecum, quod nondum Hieremias noster vidit.
![]() |
Theatrum Graecum |
Utinam dormientes gladiatores, veteres novique, loci pulchritudine expergefacti nobiscum congregentur.. Venite, venite! Vos expectamus!
Subscribe to:
Posts (Atom)