Wednesday, December 23, 2015
Monday, December 21, 2015
Sunday, December 20, 2015
Saturday, December 19, 2015
Imagines de conventiculo hodierno
Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus per convallem Sancti Clementis. Sed et uxor Hieremiae adfuit, quae, liquet, non facile a nobis terretur. Dum iter faciebamus, locuti sumus de carminibus Latinis (verbum sat sapienti), de educatione adulescentium, etc. Redeuntes autem ad autoraedas, vidimus agmen (sive tramen, sive hamaxostichum) stans in ferrivia. De hac re per Hieremiam edocti sumus: collisio accidit inter illud et carrum. Optamus vobis felicem Christi Nativitatem et prosperum annum novum cum multis conventiculis!
Hieremias transit pontem, uxore sua et Elioto aspicientibus |
Eliotus periclitatur |
Tres gladiatores |
Thursday, December 17, 2015
Rideamus mirantes Viviparidi imagines
Imaginae istae a valido Japonico artifice Viviparido pictae sunt. Sodales autem situs cui nomen "Textkit" scripserunt verba in conversatione ista. Visitate vero diarium Viviparidi Latine scriptum.
Thursday, December 10, 2015
Conventiculum mensis Decembris
Hic conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 19o Decembris, a.d. XIV Kal. Jan., hora 13a (1 PM) :
5200 Bloch St, San Diego, CA 92122
Deinde Latine colloquentes precedemus per Convallem Rosam. Venite autem apte calceati, quatenus facile ambuletis per semitam haud tamen arduam.


5200 Bloch St, San Diego, CA 92122
Deinde Latine colloquentes precedemus per Convallem Rosam. Venite autem apte calceati, quatenus facile ambuletis per semitam haud tamen arduam.

Labels:
Conventiculum
Location:
5200 Bloch St, San Diego, CA 92122, USA
Tuesday, December 8, 2015
Subscribe to:
Posts (Atom)