Saturday, June 28, 2025

Sunday, June 15, 2025

Conventiculum Jūnium

 

Heri quattuor gladiātōrēs ad Lacum Mīrāmarīnum convēnērunt et ibi Nepōtem usque ad Nep. Ag. 5 
lēgērunt. Ante autem lēctiōnem Beātus (olim Erīcus) nōbīs revelāvit sē mēnse Jūliō ad duās rūsticātiōnēs adfutūrum esse. Utinam et in urbe nostrā Didacopōlī scholae Latīnitātis vīvae fierent! Forsitan in aliquā ūniversitāte? Dē hōc iterum loquēmur. Notandum autem aliquid dē grammaticā.: Invēnimus enim in vītā Agēsilāī duo ēnūntiāta consecūtīva cum conjūnctīvō perfectō ā praeteritō pendente. Quod Clētus Pavanetto in libellō suō habet:




Sunday, June 8, 2025

Conventiculum Jūniī

Amīcī, conveniēmus diē Sāturnī  14ō Jūniī,  hōrā 13:00 (sīve 1 P.M.),apud Lacum Mīrāmarīnum (vulgō, Miramar Lake). Illīc jam saepe adfuimus. In āreā statīvā, ubi sagitta in chartā geōgraphicā indicat, ībi vōs expectābimus. Deinde vītam Agēsilāī incipiēmus  (Nep. Ag. 1). 

(21) Miramar Reservoir

Saturday, May 24, 2025

Conventiculī imāgō in thermopōliō

 

Grātīas Jōsēphīnae ob imāginem agimus!

Hodiē ibīdem convēnimus ubi in praeteritō conventiculō fuerāmus, nempe in thermopōliō quod in campō Ūniversitātis Californiae exstat. Magnō cum gaudiō Jūdiciolam iterum post aliquot mēnsēs vīdimus. Per quam etiam discipulus nōmine Jōnās nōbīs sē jūnxit. Utinam iterum adsit! Tōtā autem Pelopidae vītā perlēctā, in futūrō conventiculō incipiēmus ā Nep. Ag. 1

Sunday, May 18, 2025

Conventiculum mēnsis Maiī.

Salvēte, amīcī! Diē Sāturnī 24ō Maiī, hōrā 13ā (1 PM), iterum ante caupōnam hanc conveniēmus:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




Ibi legēmus ā  (Nep. Pel. 1).  Mementōte autem raedās vestrās statuī posse viā Salk Institute Rd. Valēte!

 

Saturday, April 19, 2025

Imāgō conventiculī

 

Magnō cum gaudiō hodiē in campō Ūniversitātis Californiae convēnimus. Duās epistolās enim accēpimus ūnam ā Jūdiciolā alteram ā Leōne, quibus ipsī nōs certiōrēs facerent sē ad futūra conventicula adfutūrōs. Complēvimus autem vītam Epamīnōndae. Itaque proximō mēnsē incipiēmus vītam Pelopidae (Nep. Pel. 1). Fēlīcem diem Paschae optō vōbīs!

Tuesday, April 15, 2025

Conventiculum Aprīle

Salvēte, amīcī! Cōnsiliīs vestrīs audītīs, conveniēmus diē Sāturnī 19ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM), ante caupōnam hanc:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




 Ibi legēmus ā (Nep. Ep. 6). Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in Salk Institute Rd. Valēte!

 

Saturday, March 29, 2025

Imāginēs conventiculī

Hodiē quattuor gladiātōrēs in hortō congressī, vītā Datamīs perfectā, mīra Epamīnōndae illīus gesta legere incēpimus (Nep. Ep. 6). Ante fīnem conventiculī gladiātōrēs investīgātōrēs factī sunt ut agnōscerent quid frūctūs ā puerīs super mēnsam positī essent. Respōnsum ōrāculī inter-rētĭāriī fuit: nōn piper, sed Aloē striāta. Ad proximum conventiculum!
Quattuor gladiātōrēs

Quid est hoc?


Num piper?


Aloē striāta

 

Tuesday, March 18, 2025

Conventiculum Mārtium

 Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 29ō Mārtiī, hōrā 13:00 (1 P.M.) in āreā statīvā hāc:

4187 Eastgate Mall, San Diego, CA 92121



deinde in agrō propinquō, quī prope campum Ūniversitātis Californiae est, librum Cornēliī Nepōtis (Nep. Dat. 10) legēmus. Venīte crēbrī!




Saturday, February 22, 2025

Imāgō conventiculī


Nesciō quā dē causā telephōnium meum imāginem omnium nōn pīnxerit, sed tantum Hieremīae nostrī, quī tuniculam acceptam induit. Adfuērunt et Jūdiciola, Gabriēl, Erīcus, ego, dolentēs propter absentiam Jōhannis quī aegrōtat (utinam quam prīmum iterum bene sē habeat). Lēgimus vērō usque ad paenultimum caput (Nep. Dat. 10).

Saturday, January 18, 2025

Imāgō conventiculī hodiernī

 

Hodiē quattuor gladiātōrēs convēnimus ad Nepōtem legendum, laetī ob Hieremīae reditum, dolentēs quia Jūdiciola propter fēlem suum aegrōtum pervenīre nōn potuit. Utinam omnēs adsīmus ad futūrum conventiculum! Lēctiō autem nostra ā Nep. Dat. 5 perget.

Monday, January 13, 2025

Conventiculum Jānuārium

Conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī  18ō Jānuāriī, hōrā 13ā (1 PM) in locō hōc prope Montem Carmēlum:   

10152 Rancho Carmel Dr, San Diego, CA 92128



Ibi legēmus Nepōtem (Nep. Tim 3.1).  Venīte crēbrī!