Sunday, August 4, 2013

Nuntius conventiculi Augusti

Auditis gladiatorum consiliis, conveniemus die Saturni 10o Augusti, hora 15a (3 PM) in paeninsula Coronato apud 
bivium istum:



Rh Dana Pl & Ocean Blvd, Coronado, CA 92118


Deinde ambulabimus placide Latine loquentes secundum litus. Admirabimur enim Oceanum necnon pulchras domus. Venite crebri!

Saturday, July 13, 2013

Imagines conventiculi in Puncta Loma

Hodie, die Saturni 13o Julii, congregati sumus in Puncta Loma ut Latine colloquentes ambularemus secus Oceanum. Parentes autem mei, qui nunc me visitant, mecum erant. Quibus retro relictis,  Eliotus, Julia, Alicia et ego iter coepimus  ad stratum pontilem in Ora Oceanica. Ibi vero vidimus duos psittacos qui super filo electrico sedebant. Deinde, reversi ad initium, conventiculo completo parentibusque meis inventis, laeti vale diximus invicem.


Cautus Eliotus ac duae subridentes gladiatrices

Nos omnes. Ex sinistris, Robertus, Eliotus, Julia, Alicia

Duo psittaci

Sunday, June 30, 2013

De conventiculo Julio in Puncta Loma.


Concordantibus tribus saltem gladiatoribus, fiet conventiculum Julium, amici carissimi. Melius attamen mihi videtur prope Oceanum congregari, ut vitemus caniculae aestus. Proinde die Saturni 13o Julii (a.d. III Idus Jul.), hora 15a (vel 3 PM., vel IX more majorum),  conveniemus in isto loco:





Sunset Cliffs Blvd & Ladera St, San Diego, CA 92107


Deinde ambulabimus secus litus, placide Latine colloquentes necnon pulchritudinem loci contemplantes. Fortasse autem parentes mei nobiscum erunt. Venite crebri!


Saturday, June 1, 2013

De conventiculo Junio et ascensione ad Montem Nigrum


Hodie, Kalendis Juniis, tres impavidi Latinitatis vivae gladiatores convenerunt in Villa Pinnaculorum (vulgo Rancho Penasquitos) ad Montem Nigrum ascendendum. Gressus autem velox linguas gladiatorum frenare non potuit, lepide omnibus Latine loquentibus. Cum pervenissemus ad montis cacumen, neminem illic invenimus qui photagrammata nostri caperent. Propterea machinulam photographicam meam instruxit quae, nullo  operante, ipsa caperet photogrammata. Dum pulchriores imagines nostri sint, conventiculum quidem jucundissum fuit.

Julia et Eliotus parati ad ascensionem.

In cacumine montis

Ibidem


Ex sinistris, Julia, Robertus, optima pars Elioti.


Sunday, May 26, 2013

Nuntius conventiculi Junii

Cum saltem tribus gladiatoribus placeat convenire Kalendis Juniis, 
conveniemus itaque hora 15a (3 PM), die Saturni, primo die mensis,  apud aream stativam hanc:


Deinde ascendemus Montem Nigrum (vulgo, Black Mountain).

Gratias quidem ago Elioto Juliaeque qui spoponderunt se adfuturos, spero autem alios ex vobis nobiscum congregaturos. 


9711 Oviedo Way, San Diego, CA 92129


View from Black Mountain

Sunday, March 24, 2013

De conventiculo in Pineto Torreyano.

Heri quinque, duce vestro incluso,  fortes gladiatores congregati sunt in Pineto Torreyano: Ha, quam post multos menses laeti revidimus, Eliotus, qui gratus a Ha umbraculum violaceum mutuatus est, Hieremias, qui longissum omnium iter  pro amicitia ac lingua latina viva semper facit, Elizabetha, quae studia tandem deposuit ut nobiscum conveniret. Placide deinde lingua Latina colloquentes, ambulavimus per locum amoenum usque ad promuntorium super Oceanum Pacificum. Postea reversi sumus ad aream stativam ubi  valediximus invicem. Ad futurum conventiculum, amici!

Eliotus Hae umbraculo cutem protegit

Hieremias opuntiae proprietatem explicat 

Nos omnes

Idem

Saturday, March 16, 2013

Conventiculum in Pineto Torreyano!


Dicebatur in medio aevo omne trinum esse perfectum. Jam enim bis conati sumus convenire in Pineto Torreyano. Primo, cum ludi pilamallei  haberentur circa pinetum, convenimus aliubi, nempe in Villa Pinnaculorum. Secundo, conventiculum factum non est, me aegrotante ac infelice. Nunc autem, Deo volente,  congregabimur die Saturni 23o Martii, hora 15a (3 PM), more aestivo, in hac area stativa gratuita apud cursum pilamallei:



Illinc Latine colloquentes ambulabimus ad Pinetum Torreyanum. Oportet vos caligis calceatos venire.


11480 Torrey pines park Rd, San Diego, CA 92037


Fasciculus:Caligae from side.jpg