Thursday, September 26, 2013

Nuntius conventiculi Septembris


Cum saltem tres gladiatores conventuri sint, congregabimur ideo die Saturni 28o Septembris, hora 14a, ad explorandam Convallem Pinnaculorum (Penasquitos Canyon). Autocinetum autem vestrum relinquatis, si placuerit vobis, apud:


Canyonside Park Driveway San Diego, CA 92129  ubi est area stativa gratuita 


Canyonside Park Dr, San Diego, CA 92129

Deinde usque ad parvum dejectum aquarum ambulabimus. Venite ergo bene calceati.

Sunday, August 11, 2013

Imagines conventiculi hesterni.

Heri, amici, conventiculum factum est quodam modo in Paeninsula Coronato. Propter enim maximum commeatum, cum difficillimum fuit nobis aream pro autocinetis nostris stativam invenire, tum reditus domum longissimus. Amicitiae tamen  (fere) omnes  molestias fugantis, dulce mihi saltem fuit convenire cum Elioto, vero fonte sapientiae, Hieremiaque, inter gladiatores sanissimo. Visitavimus enim illum Deversorium Coronatum ubi sorbuimus potiones (gratias iterum Elioto) lepide Latine loquentes. Julia autem nostra nobiscum non adfuit neque ullae aliae mulieres. Optamus vero ad venturum conventiculum alteram caeli partem adfuturam.


Hieremias Elioto ostendit tebellam ex anno 2008, cum Elioti lectionibus de  lingua Latina
Frusto Eliotus se defendit a maligna machinula, dum Hieremias et Robertus non curant. 

Sunday, August 4, 2013

Nuntius conventiculi Augusti

Auditis gladiatorum consiliis, conveniemus die Saturni 10o Augusti, hora 15a (3 PM) in paeninsula Coronato apud 
bivium istum:



Rh Dana Pl & Ocean Blvd, Coronado, CA 92118


Deinde ambulabimus placide Latine loquentes secundum litus. Admirabimur enim Oceanum necnon pulchras domus. Venite crebri!

Saturday, July 13, 2013

Imagines conventiculi in Puncta Loma

Hodie, die Saturni 13o Julii, congregati sumus in Puncta Loma ut Latine colloquentes ambularemus secus Oceanum. Parentes autem mei, qui nunc me visitant, mecum erant. Quibus retro relictis,  Eliotus, Julia, Alicia et ego iter coepimus  ad stratum pontilem in Ora Oceanica. Ibi vero vidimus duos psittacos qui super filo electrico sedebant. Deinde, reversi ad initium, conventiculo completo parentibusque meis inventis, laeti vale diximus invicem.


Cautus Eliotus ac duae subridentes gladiatrices

Nos omnes. Ex sinistris, Robertus, Eliotus, Julia, Alicia

Duo psittaci

Sunday, June 30, 2013

De conventiculo Julio in Puncta Loma.


Concordantibus tribus saltem gladiatoribus, fiet conventiculum Julium, amici carissimi. Melius attamen mihi videtur prope Oceanum congregari, ut vitemus caniculae aestus. Proinde die Saturni 13o Julii (a.d. III Idus Jul.), hora 15a (vel 3 PM., vel IX more majorum),  conveniemus in isto loco:





Sunset Cliffs Blvd & Ladera St, San Diego, CA 92107


Deinde ambulabimus secus litus, placide Latine colloquentes necnon pulchritudinem loci contemplantes. Fortasse autem parentes mei nobiscum erunt. Venite crebri!


Saturday, June 1, 2013

De conventiculo Junio et ascensione ad Montem Nigrum


Hodie, Kalendis Juniis, tres impavidi Latinitatis vivae gladiatores convenerunt in Villa Pinnaculorum (vulgo Rancho Penasquitos) ad Montem Nigrum ascendendum. Gressus autem velox linguas gladiatorum frenare non potuit, lepide omnibus Latine loquentibus. Cum pervenissemus ad montis cacumen, neminem illic invenimus qui photagrammata nostri caperent. Propterea machinulam photographicam meam instruxit quae, nullo  operante, ipsa caperet photogrammata. Dum pulchriores imagines nostri sint, conventiculum quidem jucundissum fuit.

Julia et Eliotus parati ad ascensionem.

In cacumine montis

Ibidem


Ex sinistris, Julia, Robertus, optima pars Elioti.


Sunday, May 26, 2013

Nuntius conventiculi Junii

Cum saltem tribus gladiatoribus placeat convenire Kalendis Juniis, 
conveniemus itaque hora 15a (3 PM), die Saturni, primo die mensis,  apud aream stativam hanc:


Deinde ascendemus Montem Nigrum (vulgo, Black Mountain).

Gratias quidem ago Elioto Juliaeque qui spoponderunt se adfuturos, spero autem alios ex vobis nobiscum congregaturos. 


9711 Oviedo Way, San Diego, CA 92129


View from Black Mountain