Sunday, October 16, 2011

Imagines Conventiculi Id. Oct., A.D. MMXI

Heri, apud campum Universitatis Californiae iterum congregati, perjucunde deambulavimus, ligua Ciceronis vel aliquando Martialis loquentes. Novi quidem vultus inter nos apparuerunt, notos autem alios magno cum gaudio salutavimus. Gratias ergo maximas agimus Elioto, qui plurimos jocos nobis enarravit et per quem coetus noster paulatim accrescit.

Ex sinistris, Robertus, Hanna, Rosa, Paulus, Eliotus, Elizabetha, Ha. 
In thermopolio.

Tuesday, October 11, 2011

Nuntius de Conventiculo Octobri

Salvete, amici carissimi necnon Latinitatis vivae cultores! Hoc mense  revertemur ad campum Universitatis Californiae, Didacopoli, ubi Eliotus noster docet discipulos suos (o terque, quaterque beati! :-). Utinam nonnulli eorum nos comitentur!
Conveniemus itaque die Saturni 15o Octobris, hora 15a (3 P.M.) circa aditum areae stativae Gilmaniensis (vulgo, Gilman Parking Structure), ubi autoraedam vestram relinquere licet. Deinde deambulabimus per campum Latine colloquentes. Venite crebri!


Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, September 18, 2011

Imagines Conventiculi Septembris, A.D. MMXI

Mense Septembri, conventiculum in Plaga (vulgo La Playa) factum est. Adfuerunt ibi tres gladiatores, Eliotus, Kynetus et servus vester. Placide autem deambulantes, collocuti sumus et de lingua Latina docenda et de re politica. Nemo tamen vulneratus est.

Eliotus (sub nigro umbraculo) et Kynetus (sub flavo petaso).
Kynetus novum librum Latine scriptum ostendit. Caput meum secatum est, pro dolor!

Monday, September 12, 2011

Nuntius de Conventiculo Septembri


Amici, die Saturni 17o Septembris, lepide Latine colloquentes deambulabimus per Plagam (Hispanice, La Playa). Conveniemus enim hora 15a (3 P.M.) ad bivium istum:




Inspice majorem mappam

Venite crebri,  saltem unum ferentes purpureum umbraculum!

Sunday, August 14, 2011

Conventiculum Augustum, MMXI

A.d. XIX Kal. Sep. A.D. MMXI, quattuor Gladii sodales in parva Italia convenerunt, nempe Eliotus, Kynetus, Lucius, et servus vester. Kynetus autem ore rutundo hortatus est nos ut foveremus linguam Latinam, deinde Lucius arcana de re militari explicavit, Eliotusque de empto partium societatis narravit. Non potuimus tamen visitare ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii, cum sacrum illic celebraretur. Conventiculo jucundissime facto, utinam futuro mense mulier saltem una adsit ut aeternum illud feminum nobis praebeat.


Ex sinistris, Robertus, Eliotus, Kynetus, Lucius


Iidem


Sagax negotiator


Facundus orator


Subtilis aviator

Wednesday, August 10, 2011

Nuntius de Conventiculo Augusto in Parva Italia

Amici carissimi, conveniemus die Solis, 14o Augusti, hora 15a (3 PM), in Agro Amicorum (vulgo, Amici Park), in Parva Italia ut lepide Latine colloquamur. Deinde desidero vobis ostendere  miras imagines pictas in ecclesia Dominae Nostrae Rosarii, quas fortasse numquam vidistis.

State St & W Date St San Diego, CA 92101







Sunday, July 31, 2011

Imagines Conventiculi Julii, A.D. MMXI

Hodie, 31a die Julii (pridie Kal. Sep.), parentibus meis propter vicissitudines absentibus, conventiculum autem jucundissimum in horto Balboico factum est. Adfuerunt enim tres novae gladiatrices, nempe Julia, Vendula, et Susanna, quas in gregem nostrum libentissime accepimus. Gratiasque maximas agimus Elioto benignisso qui pistum basilicum sapidissimum nobis obtulit. Lucio quaerente, futurum conventiculum fiet die Solis 14o Augusti.

Elioti pistum basilicum: quam bonum!
Agilis Eliotus effugit radium animam extrahentem.

Ex sinistris, Lucius, Susanna, Julia, Robertus, Vendula, Eliotus


Ex dextris, Eliotus, Vendula, Robertus, Julia, Susanna, Lucius.