Saturday, March 24, 2012
Imagines de conventiculo Martio
Hodie, a.d. IX Kal. Apr., conventiculum jucundissimum factum est in Parva Italia, cum ostendere ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii gladiatoribus cuperem. Eliotus autem noster, joco de sacerdote Catholico ac rabbi Judaeo narrato, videbatur semper suspiciens in excelsum atque manibus saepe junctis. Nuptiis quorumdam hominum celebratis, introivimus tandem in ecclesiam ut picturas miraremur. Cum Elizabetha interrogavisset me de vulto Domini, pauca verba de Augustae Taurinorum sindone locutus sum. Cujus potestis aliquas Latine commentatas imagines inspicere in pagina ista ex situ Familiae Sancti Hieronymi. Gratias vobis ago, amici! Ad proximum conventiculum!
Tuesday, March 13, 2012
Nuntius de conventiculo Martio
Hoc mense, amici carissimi, die Saturni 24a, hora 15a (3a PM), revertemur in Parvam Italiam, ubi jam adfuimus anno praeterito, ad visitandam ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii, quae miras imagines pictas continet. Deinde Latine loquentes deambulabimus per vias. Congregabimur autem in Agro Amicorum (vulgo, Amici Park), ad bivium istud
State St & W Date St San Diego, CA 92101

State St & W Date St San Diego, CA 92101
Saturday, February 25, 2012
Imagines cenae in domo Kyneti, sive conventiculi Februarii.
| Julia cum discipulis suis, duabus puellis, nomine Alicia et Kira. |
| Post cenam, ante discessum. |
| Hac vice Eliotus machinulam photographicam vitare nequivit. |
Saturday, February 18, 2012
Conventiculum Februarium sive Cena Kyneti
Hoc mense, amici Latine loquentes, conventiculum fiet apud domum Kyneti nostri, qui nos benignissime ad
cenam invitavit. Cui maximas gratias agentes, illic itaque congregabimur die Saturni 25a Februarii, hora 17a (5a P.M.):
6203 Caminito Andreta
San Diego, CA 92110
Animo autem stoico hospitis omnibus patente, confidimus cenam Kyneti cenae Trimalchionis similem non futuram. More enim majorum servato, salubribus escis ac potionibus vescentes, de honestate vitae argute colloquemur. Venite crebri!
Inspicite largiorem mappam
Saturday, January 21, 2012
Photogrammata de conventiculo Januario
Quid ventus et procellae coram quinque declinationibus et quattuor conjugationibus? Quid pluvia coram consecutione temporum? Gladiatores semper ad omnia parati sunt! Spernentes enim furiam tempestatis, hodie quattuor indomiti gladiatores convenerunt in sinu Missionis ad Latine loquendum. Macti virtute!
Friday, January 13, 2012
Nuntius de conventiculo Januario in die 21o
Salvete, amici Latine loquentes! Novo anno incepto, tempus conveniendi est ut de propositis nostris colloquamur. Congregabimur igitur die Saturni, 21o Januarii, hora 14a (sive 2a PM), ad bivium istum:
Pacific Beach Dr & Dawes St San Diego, CA 92109

Mansio autem laophorii (numero 30) proxima ad bivium Grand Ave & Dawes St est.
Deinde deambulabimus sapide colloquentes per Litus Missionis usque ad agrum Belmontianum.
Venite crebri et valete!
Pacific Beach Dr & Dawes St San Diego, CA 92109
Mansio autem laophorii (numero 30) proxima ad bivium Grand Ave & Dawes St est.
Deinde deambulabimus sapide colloquentes per Litus Missionis usque ad agrum Belmontianum.
Venite crebri et valete!
| Litus Missionis |
| Janus bifrons |
Sunday, November 27, 2011
Imagines Conventiculi Novembris, a.d.VI Kal. Dec., A.D. MMXI
Heri, o amici, adfuerunt ad conventiculum quinque fortes Latinitatis vivae gladiatores: Eliotus, Lucius, Kynetus, Rosa et ego. Ascendimus autem per viam seclusam usque ad summum Montem Solitudinem, plurimas magnas domus necnon Oceanum Pacificum mirantes. Sed homo qui, versis ad caelum oculis, excelsa contemplat aliquando incidit in canum excrementa: sat verbum sapienti.
| Gladiatores oceanum mirantur |
| Speculum gladiatorum |
| Vis oratoria Kyneti |
Eliotus sagaciter effugit radium animas rapientem.
|
Subscribe to:
Posts (Atom)