Heri, a.d. VI Kal. Oct., tres gladiatores congregati sumus in pulchro horto ut Latine colloquentes amicitiam coleremus. Adfuerunt enim Eliotus, Gaius una cum familia sua, et Robertus. Desideravimus autem amicum Hieremiam, qui, proh dolor, in horto Balboico iter fecit. Optamus ergo nos eum convenire in futuro conventiculo. In imaginibus a Cassandra Gaii uxore captis, inspicite nos librum de numeris Romanis scribendis mirantes. Liber autem invenitur in Germania. Duabus horis jucunde peractis, valedicentes discedimus.
Sunday, September 27, 2015
Sunday, September 13, 2015
Nuntius Conventiculi Septembris
Conveniemus, amici, die Saturni 26o Septembris (sive a.d. VI Kal. Oct.), hora 13:00 (1 P.M.), ad hortum hunc:
Park Dr, San Diego, CA 92109
Ibi sunt arbores, prata, sedilia, ludi pro puerulis. Poterimus et ambulare aliquantulum. Venite crebri!
Park Dr, San Diego, CA 92109
| Locus Conventiculi |
Saturday, August 15, 2015
Conventiculum cum Familia Romana-Americana
Hodie gladiatores convenerunt in Horto Balboico ad vitandam calidam tempestatem quae nuper Didacopolin invasisset. Libentissime accepta inter nos est universa mira familia. Fere enim omnes loquuntur lingua antiquorum Romanorum, nemper pater Gaius, mater Cassandra, filia Claudia, et filius Modius. Infans autem cujus nomen non memini ne Anglice quidem loquitur sed pro certo loquetur! Ceterum laetati sumus cum audiremus Hieremiam pecuniam accepisse ut juris peritus fieret. Macte virtute! Postquam autem Gaius cum familia discedisset, conversatio versa est in rem politicam vel, ut melius dicam, circensem. Tandem, valde jucundo conventiculo exacto, vale diximus.
| Pessima imago. Ignoscite! |
Sunday, August 2, 2015
Venite ad conventiculum mensis Augusti!
LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Hunc conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 15o Augusti, a.d. XVIII Kal. Sep., hora 14a (2 PM) :
Deinde Latine colloquentes deambulabimus per Hortum Balboicum.


LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Hunc conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 15o Augusti, a.d. XVIII Kal. Sep., hora 14a (2 PM) :
Deinde Latine colloquentes deambulabimus per Hortum Balboicum.
LOCUS MUTATUS EST PROPTER CALIDISSIMAM TEMPESTATEM!
Labels:
Conventiculum
Saturday, July 11, 2015
Conventiculus super Colles Missionis
Hodie, participantibus Elioto, Hieremia Robertoque, conventiculum factum est in vicinia cui nomen est Colles Missionis. Ibi Eliotus nos conduxit per semitas, vias et hortos dum ostenderet mira ac rara in imaginibus his descripta. Tandem cum ad domum ejus pervenissemus, admirati sumus nonnulla instrumenta gymnica quibus Eliotus corpus sanum pro mente sana servat. Ad proximum conventiculum!
![]() |
| Coemeterium in horto |
![]() |
| Heremias et Eliotus |
![]() |
| Domus simulacra vaccina habens |
![]() |
| Via Romana Tito Imperatori dicata? |
![]() |
| Topiarium |
![]() |
| Homines sedentes super tectum |
Saturday, July 4, 2015
Nuntius de conventiculo Julio
Congregabimur, amici, die Saturni 11o Julii, sive a.d. V Id. Jul., hora 14a (2 P.M.) ad bivium istum:
Saturday, June 6, 2015
Ambulatio per vallem Otaicam.
Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus per vallem Otaicam. Rivus enim ibi est qui fluit in Oceanum Pacificum. Cum ambularemus, de multis gravibusque rebus locuti sumus: suntne omnes rectores civitatis mali? Quid docebit Eliotus proximo autumno? Placetne vobis systema Androidis? &c. Interea, cum tempus praeterivisset, reversi sumus ad autoraedas nostras.
| Eliotus (contra solem atque daemones photographicos tectus), Robertus, Hieremias. |
| Egrette Thula, Pseudacris Hypochondriaca Hypochondriaca, Anas Platyrhynchos |
Subscribe to:
Posts (Atom)











