Thursday, March 5, 2020

Tuesday, March 3, 2020

Nuntius conventiculi Martii

2019 The Bishop's School at sundown 1
Ludus Episcopi,
Conveniemus die Saturni, 14 Martii (pridie Idus Martias!), hora 13a (1 P.M.) in Ludo Episcopi:

Ibi enim magistri Johannes Leoque Latinam docent. Magno autem cum guadio expectamus amicum nostrum Lucium, qui post aliquot annos iterum nobiscum erit.  Venite crebri ad opus Cornelii Nepotis legendum!

!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!!

Cavēte! Propter morbum in tabernā conveniēmus:


image.png

Saturday, February 1, 2020

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie  in campo Universitatis Californiae convenimus ut lectionem operis a Cornelio Nepote scripti inciperemus.  Libentissime accepimus in gregem nostrum duos homines novos, scilicet Leonem et Johannem, qui veri nominis gladiatores facti sunt. Usque ad praefationis finem pervenimus legentes, nonnullis de antiquorum moribus facetiis dictis. In proximum!

Hieremias sellā occultatur

Pars optima mea

Monday, January 27, 2020

Conventiculum Kalendis Februariis

Guadentes quia Hieremias amicus convaluit, die Saturni, Kalendis Februariis, hora 13a (1 P.M.) conveniemus ad  primum hujus anni conventiculum in area stativa hac:

Lot P502

La Jolla, CA 92093



Map of Lot P502
32.8836621,-117.2349512

Nam prope eam aream exstitit campus follis volatilis cum sellis mensisque.



Campus follis volatilis

Ibi incipiemus legere Cornelium Nepotem, cujus editiones aliquae hic inveniuntur. Venite crebri cum aliis amicis!