Saturday, May 24, 2025

Conventiculī imāgō in thermopōliō

 

Grātīas Jōsēphīnae ob imāginem agimus!

Hodiē ibīdem convēnimus ubi in praeteritō conventiculō fuerāmus, nempe in thermopōliō quod in campō Ūniversitātis Californiae exstat. Magnō cum gaudiō Jūdiciolam iterum post aliquot mēnsēs vīdimus. Per quam etiam discipulus nōmine Jōnās nōbīs sē jūnxit. Utinam iterum adsit! Tōtā autem Pelopidae vītā perlēctā, in futūrō conventiculō incipiēmus ā Nep. Ag. 1

Sunday, May 18, 2025

Conventiculum mēnsis Maiī.

Salvēte, amīcī! Diē Sāturnī 24ō Maiī, hōrā 13ā (1 PM), iterum ante caupōnam hanc conveniēmus:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




Ibi legēmus ā  (Nep. Pel. 1).  Mementōte autem raedās vestrās statuī posse viā Salk Institute Rd. Valēte!

 

Saturday, April 19, 2025

Imāgō conventiculī

 

Magnō cum gaudiō hodiē in campō Ūniversitātis Californiae convēnimus. Duās epistolās enim accēpimus ūnam ā Jūdiciolā alteram ā Leōne, quibus ipsī nōs certiōrēs facerent sē ad futūra conventicula adfutūrōs. Complēvimus autem vītam Epamīnōndae. Itaque proximō mēnsē incipiēmus vītam Pelopidae (Nep. Pel. 1). Fēlīcem diem Paschae optō vōbīs!

Tuesday, April 15, 2025

Conventiculum Aprīle

Salvēte, amīcī! Cōnsiliīs vestrīs audītīs, conveniēmus diē Sāturnī 19ō Aprīlis, hōrā 13ā (1 PM), ante caupōnam hanc:



10006 Scholars Dr N, La Jolla, CA 92093




 Ibi legēmus ā (Nep. Ep. 6). Licet autem grātīs statuēre raedam vestram in Salk Institute Rd. Valēte!

 

Saturday, March 29, 2025

Imāginēs conventiculī

Hodiē quattuor gladiātōrēs in hortō congressī, vītā Datamīs perfectā, mīra Epamīnōndae illīus gesta legere incēpimus (Nep. Ep. 6). Ante fīnem conventiculī gladiātōrēs investīgātōrēs factī sunt ut agnōscerent quid frūctūs ā puerīs super mēnsam positī essent. Respōnsum ōrāculī inter-rētĭāriī fuit: nōn piper, sed Aloē striāta. Ad proximum conventiculum!
Quattuor gladiātōrēs

Quid est hoc?


Num piper?


Aloē striāta