Saturday, December 1, 2012
Elizabetha effugit nos!
Hodie, cum conaremur Elizabetham a libris eripere, ipsa effugit nos! Aliquando enim vita nostra comoedia plautina fit. Primo, Eliotus, Hieremias et ego convenimus ad aream stativam Gilmaniensem, sicut statutum erat. Deinde ad aulam magnam ambulavimus ubi invenimus Aliciam, quae putabat nos omnes illic conventuros esse. Postremo, fatigati, in caupona consedimus. Hieremias autem nuntium electronicum ex Elizabetha accepit, quo illa certiores nos facerent de casu suo. Ea quoque enim putabat nos conventuros alicubi, nempe apud scalas ad cellam ejus ducentes (sic saltem opinor). Hieremias deinde alterum nuntium remisit cuius responsus numquam pervenit. Quod autem non impedivit quin lepidum colloquium lingua Latina inter amicos fieret. Speramus tamen proximo mense Elizabetham nobiscum conventuram esse. Valete omnes!
Thursday, November 29, 2012
Conventiculum Decembre: De Elizabetha a Libris Eripienda
Elizabetha nostra, diligentissima discipula, fere omnes diei horas libris impendit. Ne nimium studium eam defatiget, opus est nobis redire ad campum Universitatis Californiae. Congregabimur igitur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, Kalendis Decembribus (i.e. 1o Decembris), hora 14a (sive 2 P.M.). Deinde, Elioto duce, ad locum ubi Elizabetha se condit, Latine colloquentes, ambulabimus. Puella a libris erepta, iter prosequemur usque ad horam 16am, ne tenebrae praeveniant nos.
Valete, amici!
9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093
Area Stativa Gilmaniensis |
Sunday, October 7, 2012
Imagines de Conventiculo Octobri
Salvete, omnes amici! Post multos menses, heri conventiculum gregis nostri factum est. Magno cum gaudio inter nos accepimus novam gladiatricem, Aliciam, quae impavida Latine locuta es prima vice in vita sua.
Nobiscum erat etiam Elizabetha diligentissima, nuper in campum reversa, et Eliotus sagacissimus.
Congregati ideo in campo Universitatis Californiae, visitavimus primo bibliothecam. Ibi mirati sumus exhibitionem librorum de re maritima et praesertim de piratis. Inter quos invenimus librum quemdam Latine conscriptum:
Postea, more majorum servato, imago pusilli gregis photographica capta est:
Deinde, in caupona sedentes ac potiones frigidas sumentes, lepide disputavimus de modo subjunctivo cum in lingua Latina, tum in lingua Anglica. Quid amplius dicam? Vivat lingua Latina! Floreat G.LA.DI.VS!
Nobiscum erat etiam Elizabetha diligentissima, nuper in campum reversa, et Eliotus sagacissimus.
Congregati ideo in campo Universitatis Californiae, visitavimus primo bibliothecam. Ibi mirati sumus exhibitionem librorum de re maritima et praesertim de piratis. Inter quos invenimus librum quemdam Latine conscriptum:
Praeclara Ferdinandi Cortesii De noua maris Oceani Hyspania narratio |
Ex sinistris: Robertus, dimidius Eliotus, Elizabetha, Alicia |
Thursday, October 4, 2012
Conventiculum Octobre: Reditus ad Campum.
Pergratus Elizabethae necnon Elioto ob generosam indolem, post multos menses, nuntio vobis locum ac tempus conventiculi. Revertentes enim ad campum Universitatis Californiae, congregabimur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 6o Octobris, hora 15a (sive 3 P.M.). Deinde, si vobis placuerit, visitabimus exhibitionem in bibliotheca.
Valete, amici!
9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093
Area Stativa Gilmaniensis |
Sunday, May 13, 2012
De conventiculo Majo
Invito vos, amici, ad conventiculum Junium in Horto Balboico (vulgo, Balboa Parco), die Solis 20o Maji, hora 15a (3 PM). Vos expectabo una cum parentibus meis Didacopolin visitaturis ante papilionem organicum. Deinde Latine loquentes per hortum deambulabimus. Parentes autem Latine nesciunt, pro dolor!
Papilio organicus
Valete omnes!
Monday, April 16, 2012
De conventiculo Aprili apud Lacum Muriavicum
Post multas longasque deliberationes, conveniemus, amici Latine loquentes, die Saturni 21 Aprilis, hora 15 (3 P.M.), apud Lacum Muriavicum, ubi jam bis congregati sumus.
Ligamen pulsate, quaeso: vos expectabimus in loco a sagitta viridi indicato, ubi caupona invenitur. Spero vos omnes adfuturos!
Saturday, March 24, 2012
Imagines de conventiculo Martio
Hodie, a.d. IX Kal. Apr., conventiculum jucundissimum factum est in Parva Italia, cum ostendere ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii gladiatoribus cuperem. Eliotus autem noster, joco de sacerdote Catholico ac rabbi Judaeo narrato, videbatur semper suspiciens in excelsum atque manibus saepe junctis. Nuptiis quorumdam hominum celebratis, introivimus tandem in ecclesiam ut picturas miraremur. Cum Elizabetha interrogavisset me de vulto Domini, pauca verba de Augustae Taurinorum sindone locutus sum. Cujus potestis aliquas Latine commentatas imagines inspicere in pagina ista ex situ Familiae Sancti Hieronymi. Gratias vobis ago, amici! Ad proximum conventiculum!
Tuesday, March 13, 2012
Nuntius de conventiculo Martio
Hoc mense, amici carissimi, die Saturni 24a, hora 15a (3a PM), revertemur in Parvam Italiam, ubi jam adfuimus anno praeterito, ad visitandam ecclesiam Dominae Nostrae Rosarii, quae miras imagines pictas continet. Deinde Latine loquentes deambulabimus per vias. Congregabimur autem in Agro Amicorum (vulgo, Amici Park), ad bivium istud
State St & W Date St San Diego, CA 92101

State St & W Date St San Diego, CA 92101
Saturday, February 25, 2012
Imagines cenae in domo Kyneti, sive conventiculi Februarii.
Julia cum discipulis suis, duabus puellis, nomine Alicia et Kira. |
Post cenam, ante discessum. |
Hac vice Eliotus machinulam photographicam vitare nequivit. |
Saturday, February 18, 2012
Conventiculum Februarium sive Cena Kyneti
Hoc mense, amici Latine loquentes, conventiculum fiet apud domum Kyneti nostri, qui nos benignissime ad
cenam invitavit. Cui maximas gratias agentes, illic itaque congregabimur die Saturni 25a Februarii, hora 17a (5a P.M.):
6203 Caminito Andreta
San Diego, CA 92110
Animo autem stoico hospitis omnibus patente, confidimus cenam Kyneti cenae Trimalchionis similem non futuram. More enim majorum servato, salubribus escis ac potionibus vescentes, de honestate vitae argute colloquemur. Venite crebri!
Inspicite largiorem mappam
Saturday, January 21, 2012
Photogrammata de conventiculo Januario
Quid ventus et procellae coram quinque declinationibus et quattuor conjugationibus? Quid pluvia coram consecutione temporum? Gladiatores semper ad omnia parati sunt! Spernentes enim furiam tempestatis, hodie quattuor indomiti gladiatores convenerunt in sinu Missionis ad Latine loquendum. Macti virtute!
Friday, January 13, 2012
Nuntius de conventiculo Januario in die 21o
Salvete, amici Latine loquentes! Novo anno incepto, tempus conveniendi est ut de propositis nostris colloquamur. Congregabimur igitur die Saturni, 21o Januarii, hora 14a (sive 2a PM), ad bivium istum:
Pacific Beach Dr & Dawes St San Diego, CA 92109

Mansio autem laophorii (numero 30) proxima ad bivium Grand Ave & Dawes St est.
Deinde deambulabimus sapide colloquentes per Litus Missionis usque ad agrum Belmontianum.
Venite crebri et valete!
Pacific Beach Dr & Dawes St San Diego, CA 92109
Mansio autem laophorii (numero 30) proxima ad bivium Grand Ave & Dawes St est.
Deinde deambulabimus sapide colloquentes per Litus Missionis usque ad agrum Belmontianum.
Venite crebri et valete!
Litus Missionis |
Janus bifrons |
Subscribe to:
Posts (Atom)