Sunday, November 24, 2013

De conventiculo in campo Universitatis Californiae


Hodie, ante diem octavum Kalendas Decembres (sive 24o Novembris), reversi sumus ad campum Universitatis Californiae ubi jucundissimum conventiculum factum est. Gaudemus enim propter novum gladiatorem inter nos libenter acceptum, nomine Duncanus, qui linguam Latinam primo didicit in Vivario Novo, in Italia. Hieremias autem, veteranus gladiator, cum uxore sua venit, quam nobis introduxit. Deinde ambulavimus usque ad bibliothecam ut spectaremus exhibitionem de primordiis Didacopoleos, urbis nostrae. Rebus sat spectatis, ad thermopolium ivimus, Elioto generoso a siti nos liberante. Ibi, mirabile visu, non unam sed duas,  Elioti discipulas invenimus quae ad mensam nobiscum sederunt. Speramus vero Jacobam ac Beatam iterum ad conventicula nostra adfuturas. Postremo, duabus horis celeriter praeteritis, tempus valedicendi factum est. Ad futurum conventiculum, amici!

Liber Latinus in bibliotheca exhibitus

Gladiatores veteres, novi, futurique.

No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!