Die Saturni, a.d. IV Kal. Nov., Milvaukiae in Visconsinia, magno cum guadio conveni
Patrem Reginaldum Foster, O.C.D., peritissimum linguae Latinae virum, qui olim Romae documenta Vaticana in sermonem Ciceronis vertebat. Nunc autem deget in hospitio pro senibus. Per fere quidem XC minutos collocutus sum cum illo de variis rebus. O quam pulchre et perfecte loquitur! Mens enim ejus acutissima manet. Nuper enim edidit librum nomine
Ossa Latinitatis Sola quo suam discendae Latinae viam doceret. Non autem oblitus sum de coetu nostro, gladiatores mei! Nam, cum illustravissem Gregem Latinum Didacopolitanum, petivi scriptum quoddam ab eo scribi pro nobis. Quod Pater Reginaldus benigne obtemperavit:
|
Avete, gladiatores! Reginaldus vos salutat. |
Antequam autem discederem ad aeroportum, imago haec picta est.
|
Pater Reginaldus Foster. O.C.D. et ego. |
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!