Saturday, January 28, 2017

Imagines de conventiculo hodierno

Hodie, a.d. V Kal. Feb., convenimus ad fontem in Horto Balboico quinque gladiatores, Alexander, Eliotus, Hieremias (cum uxore), Jacoba (si placeat ei), Robertus. Ibi colloquentes et ambulantes non vidimus rosas, quorum arbusta hortulani putaverant. Visitavimus tamen hortulum botanicum ubi Alexander, recitato Catulli carmine, nos interrogavit de otio:

Ille mi par esse deo videtur,
ille, si fas est, superare divos,
qui sedens adversus identidem te
     spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnes
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi
     <vocis in ore;>
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
     lumina nocte.
otium, Catulle, tibi molestum est:
otio exsultas nimiumque gestis:
otium et reges prius et beatas
     perdidit urbes.

Deinde, reversi ad fontem,  inventa uxore Hieremiae, vale diximus.






No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!