Hodie tres gladiatores, Eliotus, Hieremias (cum uxore), ego tandem convenimus in Insula Portuensi ut Latine colloqueremur. Jam enim multi dies praeteriverant post novissimum conventiculum. Multa igitur enarranda nobis erant de vita nostra. Hieremias enim alacriter procedit per cursum disciplinae legalis. Eliotus autem, inter alia, nonnulla de infantia sua illustravit. Ego vero de itineribus meis et de defectu Solis locutus sum. Sic confabulantes celeriter ad finem conventiculi pervenimus et vale diximus. Ad proximum mensem, amici!
|
Heremias, gladiator ignotus (?!), Robertus |
|
Eliotus et Hieremias et centrum urbis. |
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!