Amicus meus Italicus misit mihi aliquas imagines de libris antiquis restauratis vel restaurandis. Josephus enim multum in hoc labore delectatur per quem non solum opera majorum nostrorum salvat sed etiam praeteritos librorum cognoscit possessores.
|
Editio operum a Cornelio Nepote |
In prima autem imagine ostenditur editio Patavina ex anno 1730 operum
Cornelii Nepotis. Quo libro puer ignotus usus est qui in paginis reliquit scriptas propter forsitan taedium picturas aliquas. Tamen multus labor expectat amicum meum, cum imperitus quidam jam conatus sit librum restaurare.
|
Opera Virgilii |
Hic autem inspicimus editionem Neapolitanam ad usum Delphini operum
Virgilii. Quam fere integram Josephum acquisivit.
|
Editio operis a Jacobo Pontiano, S.J. scripti |
Postremo ecce Progymnasmata Latinitatis a Jacobo Pontano, S.J. Editio haec non indiguit renovatione. Si Josephus alias imagines miserit, vobis ostendam.
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!