Thursday, April 11, 2019

Nuntius conventiculi Aprilis

Hoc mense  conveniemus, o gladiatores, in campo Universitatis Californiae, ubi Eliotus et Curtena (sive Judiciola, vulgo Kourtney) docent linguam Latinam. Utinam plurimi discipuli eorum adsint! Legentes enim textum Latinum de ipso Latine colloquemur. Quem autem textum eligemus? Venite ut sciatis ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, 27o Aprilis, (a.d. V Kal. Mai), hora 13a (sive 1 P.M.).

ATTENDITE!
Propter diem festivum dei solaris mutatus est locus conventiculi. Conveniemus igitur  in agro Doyliano:

8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122


Map of 8175 Regents Rd, San Diego, CA 92122

No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!