Tuesday, July 23, 2019

Ave, Eliote, gladiatores te salutant

Eliotus Wirshbo (MCMXLVIII - MMXIX)
Magnum virum amisimus, amici, sine cujus studio pusillus grex noster abhinc decem annos non incepisset. Praetereuntibus autem annis conventiculisque, fructi sumus humili illius sapientia, hilari ejusdem facetia. Ubi enim vigebat dicacitas, ibi aderat paternitas. Imagines vero machinula photographica -- quam recte timebat ne animam suam eriperet -- pictae indolem ejus miram ostendunt. Gratias quidem tibi habemus, Eliote, ob jucundas tecum horas, desiderabimus autem praesentiam tuam donec, Deo volente, omnes iterum congregati erimus. Sit tibi terra levis!

1 comment:

Scrībite Latīnē, quaesō!