Saturday, January 24, 2026

Imāgō conventiculī

Hodiē quīnque convēnimus gladiātōrēs in hortō prope ab Ūniversitāte Californiae. Abfuit,prō dolor!, Jūdiciola nostra propter negōtium suum, quam in futūrō conventiculō ūnā cum aliīs amīcīs expectāmus. Aberit tamen Beātus quī in Magnā Īnsulā manēbit.Lepida vērō lēctiō vītae Tīmoleontis fuit. Mēnse autem Februāriō Nep. De Reg. incipiēmus. Valēte!



No comments:

Post a Comment

Scrībite Latīnē, quaesō!