Wednesday, March 26, 2014

Nuntius conventiculi Aprilis

Fiet, amici, proximum conventiculum nostrum die Saturni 5o Aprilis, hora 14 (2 PM), iterum Litore Imperiali, ubi jam congregati sumus in novissimo conventiculo. Hac autem vice istic congregabimur:

13th St & Cypress Ave
San Diego, CA 92154

13th St & Cypress Ave, CA

Deinde per pulchram Oram Argenteam ambulabimus Latine loquentes, usque ad terminum conventiculi.
Venite ergo crebri. Si autem vectione indigeatis, nolite timere sed certiores nos facite, quaeso!

Sunday, March 2, 2014

Imagines conventiculi Martii

Ecce, amici, imagines nonnullae de conventiculo hesterno, cum intrepidi  gladiatores tres, Eliotus, Hieremias Robertusque, tempestatem despicientes, convenerint Litore Imperiali, apud aestuarium fluminis Tiguanae. Ibique enim amicus noster Hieremias nunc habitat ibidemque habitabat in pueritia sua. Qui propterea optimus dux in itinere factus est. Qui autem versionem celeberrimi libri Francogallici latinam, nomine Regulus secum gessit quam nobis ostenderet. Mirabili auditu! Quis enim postfationem illo libello composuit, nisi noster mente alacer Eliotus? Post lepidum fere duarum horarum colloquium, gladiatores, polliciti se iterum Litore Imperiali conventuros, invicem valedixerunt.
Doctor post Regulum

Eliotus (qui, propter imaginem hanc amisit dimidiam animam) et Hieremias

Eliotus, reliquam animae suae partem strenue defendens, Robertus et Hieremias

Sunday, February 16, 2014

Nuntius Conventiculi Martii

Nuntio tandem vobis, amici, locum tempusque futuri conventiculi, quod fiet Kalendis Martiis (i.e., die Saturni 1o Martii), hora 14a, apud aestuarium Tiguanae fluminis. Diu enim desiderabam conventiculum fieri non longe ab amico nostro Hieremia, qui a Rosarito solebat limen transire ut adesset ad conventicula nostra. Nunc autem, cum amicus noster, una cum uxore, in Litore Imperiali (vulgo, Imperial Beach) habitet, visitabimus amoenum locum prope domui ejus. Hic nam conveniemus:

301 Caspian Way, Imperial Beach, CA 91932, USA


quod est praesidium adventorum:


Si autem autocineto careatis, nolite sollicitari: libenter enim modum inveniemus vehendi vos ad metam. Certiorem autem nos facite, amabo vos! Venite ergo crebri atque bene calceati!

Sunday, January 19, 2014

Imagines de conventiculo Januario

Heri, a.d. XV Kalendas Februarias, quattuor Latinitatis vivae gladiatores convenerunt ad Latine loquendum apud oram Pacificam. Adfuerunt vero Hieremias, Eliotus, Robertus et Duncanus, in quem ambulantes per semitam alii gladiatores inciderunt. Post brevem ambulationem circa antiquum pagum, ad litus descendimus mirantes enormem domum quae ad levam apparebat. Deinde spectavimus domum fungiformem super litore aedificatam. Tum ascendimus ad locum ubi autocineta nostra reliquimus. Postremo, valediximus invicem fatigati quidem sed felices.
Hieremias, Robertus, Duncanus, Eliotus ante domum
Idem ante Oceanum

Domus fungiformis et optima Elioti pars

Dux!?

Litus

Friday, January 10, 2014

Nuntius Conventiculi Januarii

Congregabimur, carissimi amici, die Saturni 18o Januarii (a.d. XV Kal. Feb.) , hora 14 (2 P.M.) ad bivium istud: 
La Jolla Farms Rd & Whitecliff Dr, San Diego, CA 92037

Deinde Latine colloquentes ambulabimus in Agro Litorali Scrippsiano:

Quo facto, descendemus ad litus per Convallem Blackianam:


Postremo, conventiculum concludentes, revertemur ad autoraedas nostras, 

Venite ergo crebri ac bene calceati!

Sunday, November 24, 2013

De conventiculo in campo Universitatis Californiae


Hodie, ante diem octavum Kalendas Decembres (sive 24o Novembris), reversi sumus ad campum Universitatis Californiae ubi jucundissimum conventiculum factum est. Gaudemus enim propter novum gladiatorem inter nos libenter acceptum, nomine Duncanus, qui linguam Latinam primo didicit in Vivario Novo, in Italia. Hieremias autem, veteranus gladiator, cum uxore sua venit, quam nobis introduxit. Deinde ambulavimus usque ad bibliothecam ut spectaremus exhibitionem de primordiis Didacopoleos, urbis nostrae. Rebus sat spectatis, ad thermopolium ivimus, Elioto generoso a siti nos liberante. Ibi, mirabile visu, non unam sed duas,  Elioti discipulas invenimus quae ad mensam nobiscum sederunt. Speramus vero Jacobam ac Beatam iterum ad conventicula nostra adfuturas. Postremo, duabus horis celeriter praeteritis, tempus valedicendi factum est. Ad futurum conventiculum, amici!

Liber Latinus in bibliotheca exhibitus

Gladiatores veteres, novi, futurique.

Tuesday, November 19, 2013

De conventiculo Novembri

Cum mos nobis sit semel in anno sic facere. congregabimur in campo Universitatis Californiae.  Conveniamus ergo ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Solis, 24o Novembris, hora 13a (sive  1 P.M.). Deinde, si vobis placuerit, visitabimus in bibliotheca exhibitionem de Didacopoleos primordiis. 

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis