Saturday, February 26, 2022
Wednesday, February 9, 2022
Saturday, February 5, 2022
Ascēnsus et dēscēnsus montis Sōlitūdinis
Hodiē, Nōnīs Februāriīs, ascendimus montem Sōlitūdinem gladiātōrēs quīnque. Cum sūdum esset neque āēr calēret, placuit iter omnibus nōbīs. In summō monte cōnstitūtī, multa longinqua diū spectāvimus.
Deinde, nōbīs ad vallem reversīs, Leō tunicam gladiātōriam, magnō cum gaudiō, tandem accēpit. Ad proximum conventiculum!
Wednesday, January 19, 2022
Conventiculum Februāriī et ascēnsiō ad Montem Sōlitūdinem
Conveniēmus, cārissimī, diē Sāturnī 5ō Februāriī, hōrā 13ā (1 PM) ad bivium istum:
Hillside Dr & Torrey Pines Rd, San Diego, CA 92037
Deinde ad Montem Sōlitūdinem Latīnē colloquentēs ascendēmus.
Venīte aptē calceātī!
Monday, January 10, 2022
Saturday, December 18, 2021
Postrēmum conventiculum annī MMXXI
Hodiē trēs gladiātōrēs in hortō convēnimus ut postrēmum hujus annī conventiculum fieret. Legimus enim librum dē virīs illūstribus usque ad fīnem vītae Miltiadis. Quid autem faciēmus in conventiculīs annī MMXXII? Num legēmus dē mulieribus clārīs? Fortasse. Prīmum tamen iterum ambulābimus. Optō vōbīs fēlīcem Nātīvitātem prōsperumque annum!
Valēte!
| Sella hūmida! |
Wednesday, December 15, 2021
Subscribe to:
Posts (Atom)



