Saturday, February 25, 2023

Imāgō in lūdō


Ecce, amīcī, quattuor gladiātōrēs in Lūdō Epīscopālī. Convēnīmus enim illic ubi Jōhannēs Leōque docent ut Latīnē inter nōs loquerēmur. Grātiās vērō agimus ambōbus quī hūmānissimē nōs accēpērunt. Campus autem pulcher mihi vīsus est, quamquam sacellum īnspicere nōn potuimus.  Futūrō autem mēnsē iterum legere Nepōtem pergēmus.

Saturday, February 18, 2023

Nuntius conventiculī Februāriī

Libenter conveniēmus, amīcī, diē Sāturnī 25ō Februāriī, hōrā ūsitātā 13ā (1 PM) in campō Lūdī Epīscopālis (Bishop's School), ubi Jōhannēs et Leō docent. Licēbit autem nōbīs vehicula in āreā statīvā Lūdī relinquere. Venīte crēbrī!


 



2019 The Bishop's School at sundown 1

Sunday, January 22, 2023

Imāgo conventiculī


In hāc imāgine, amīcī, trēs gladiātōrēs adsunt ante theātrum nōndum parātum quod in campō Ūniversitātis Californiae exstruitur. Quod hominēs indoctī, nec Latīnē nec Graecē scientēs, amphitheātrum appellant. Nam in amphitheātrō spectātōrēs circum scaenam sunt, in theātrō autem  prō eā sedent. Aliae autem imāginēs dēsunt quia telephōnium meum exstīnctum est. Longē vērō per campum ambulāvimus,  pōtiōnēs calidās  sūmpsimus, amīcitiam renovāvimus. Ad proximum conventiculum!

Saturday, January 7, 2023

Nuntius conventiculī Jānuāriī

Sīcut saepe jam fēcimus, diē Sāturnī, 21ō Jānuāriī, hōrā 13ā (1 PM)  iterum conveniēmus in campō Ūniversitātis Californiae, ubi docet Jūdiciola nostra. Utinam plūrimī discipulī ejus adsint!


Hīc expectābō vōs:


3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92037


Map of Gilman Parking Structure, 3100 Gilman Dr, La Jolla, CA 92093


Venīte crēbrī!

Saturday, December 3, 2022

Imāginēs conventiculī

Hodiē in hortō Balboīcō ut Latīnē loquerēmur quattuor gladiātōrēs convēnimus. Īnspicite enim imāginēs nostrās ante statuam cui nōmen Poētā et Mūsa. Difficile autem fuit invenīre locum ubi vehicula nostra satuerēmus quia plūrimī hominēs propter diem fēstum in hortō adfuērunt ac viae obstrūctae sunt. Inter autem caupōnās ūna fuit ubi cibum Rōmānum vēnumdābātur. Sīc saltem cauponāriī asserēbant. Leō et emit et edit et adhūc vīvit. Post jūcundum colloquium, optantēs invicem fēlīcēs fēstās Nātīvitātis, valē dīximus.