Wednesday, January 23, 2013

Locus Conventiculi Januarii Mutatus!!!!



Cum grandes ludi pilamallei his diebus fiant apud Pinetum Torreyanum, congregabimur eodem die Saturni 26o Januarii, eadem hora 14a, in altero loco,
nempe in Convalle Pinnaculorum (Penasquitos Canyon):



Canyonside Park Driveway, San Diego, CA 92129


Ibi visitabimus antiquam villam et parvum dejectum aquarum. Venite nihilominus crebri ac caligis calceati!

Saturday, December 1, 2012

Elizabetha effugit nos!

Hodie, cum conaremur Elizabetham a libris eripere,  ipsa effugit nos! Aliquando enim vita nostra comoedia plautina fit. Primo, Eliotus, Hieremias et ego convenimus ad aream stativam Gilmaniensem, sicut statutum erat. Deinde ad aulam magnam ambulavimus ubi invenimus Aliciam, quae putabat nos omnes illic conventuros esse. Postremo, fatigati, in caupona consedimus. Hieremias autem nuntium electronicum ex Elizabetha accepit, quo illa certiores nos facerent de casu suo. Ea quoque enim  putabat nos conventuros  alicubi, nempe apud scalas ad cellam ejus ducentes (sic saltem opinor). Hieremias deinde alterum nuntium remisit cuius responsus numquam pervenit. Quod autem non impedivit quin lepidum colloquium lingua Latina inter amicos fieret. Speramus tamen proximo mense Elizabetham nobiscum conventuram esse. Valete omnes!

Thursday, November 29, 2012

Conventiculum Decembre: De Elizabetha a Libris Eripienda

Elizabetha nostra, diligentissima discipula, fere omnes diei horas libris impendit. Ne nimium studium eam defatiget, opus est nobis redire ad campum Universitatis Californiae. Congregabimur igitur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, Kalendis Decembribus (i.e. 1o Decembris), hora 14a (sive 2 P.M.). Deinde, Elioto duce, ad locum ubi Elizabetha se condit, Latine colloquentes, ambulabimus. Puella a libris erepta, iter prosequemur usque ad horam 16am, ne tenebrae praeveniant nos.

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, October 7, 2012

Imagines de Conventiculo Octobri

Salvete, omnes amici! Post multos menses, heri conventiculum gregis nostri factum est. Magno cum gaudio inter nos accepimus novam gladiatricem, Aliciam, quae impavida Latine locuta es prima vice in vita sua.
Nobiscum erat etiam Elizabetha diligentissima, nuper in campum reversa, et Eliotus sagacissimus.
Congregati ideo in campo Universitatis Californiae, visitavimus primo bibliothecam. Ibi mirati sumus exhibitionem librorum de re maritima et praesertim de piratis. Inter quos invenimus  librum quemdam Latine conscriptum:
Praeclara Ferdinandi Cortesii De noua maris Oceani Hyspania narratio
Postea, more majorum servato, imago pusilli gregis photographica capta est:

Ex sinistris: Robertus, dimidius Eliotus, Elizabetha, Alicia
Deinde, in caupona sedentes ac potiones frigidas sumentes, lepide disputavimus de modo subjunctivo cum in lingua Latina, tum in lingua Anglica. Quid amplius dicam? Vivat lingua Latina! Floreat G.LA.DI.VS!

Thursday, October 4, 2012

Conventiculum Octobre: Reditus ad Campum.

Pergratus Elizabethae necnon Elioto ob generosam indolem, post multos menses, nuntio vobis locum ac tempus conventiculi. Revertentes enim ad campum Universitatis Californiae, congregabimur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni6Octobris, hora 15a (sive 3 P.M.). Deinde, si vobis placuerit, visitabimus exhibitionem in bibliotheca. 

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, May 13, 2012

De conventiculo Majo


Invito vos, amici, ad conventiculum Junium in Horto Balboico (vulgo, Balboa Parco),  die Solis 20o Maji, hora 15a (3 PM). Vos expectabo una cum parentibus meis Didacopolin visitaturis ante papilionem organicum. Deinde Latine loquentes per hortum deambulabimus. Parentes autem Latine nesciunt, pro dolor! 

1549 El Prado, San Diego, CA 92101

Papilio organicus


Valete omnes!

Monday, April 16, 2012

De conventiculo Aprili apud Lacum Muriavicum



Post multas longasque deliberationes, conveniemus, amici Latine loquentes,  die Saturni 21 Aprilis, hora 15 (3 P.M.), apud Lacum Muriavicum, ubi jam bis congregati sumus.

Ligamen pulsate, quaeso: vos expectabimus in loco a sagitta viridi indicato, ubi caupona invenitur. Spero vos omnes adfuturos!

Valete quam optime!

Ridentia prata circa lacum