Friday, February 22, 2013

Conventiculum Martium

Mense Februario breviore, conveniemus, amici gladiatores, die Saturni 2a Martii (a.d. VIII Non. Mart.), hora 14a, in hac area stativa gratuita apud cursum pilamallei:



Deinde ambulabimus Latine colloquentes ad Pinetum Torreyanum.


11480 Torrey pines park Rd, San Diego, CA 92037



Fasciculus:Caligae from side.jpg


Venite crebri ac caligis calceati.



Saturday, January 26, 2013

In Villa Pinnaculorum

Hodie, quattuor Latinitatis vivae gladiatores congregati sumus in antiqua Villa Pinnaculorum, quae est in Convalle Pinnaculorum. Ibi locuti sumus de multis gravibus rebus. Primo enim interrogatus sum de corona solari, deinde Alicia de socolata declamavit. Postea Hieremias nobis ostendit versionem Latinam de fabula anglica "The Hobbit". Collocuti quoque sumus de sancto Didaco et sancto Jacobo apostolo, quos Eliotus miratus est. Postremo de Aenea ac Didone disputavimus, utrum liceret viro illi mulierem reliquere, deis jubentibus, an non. Res quam incerta! Sic duae horae celeriter transierunt. Ad proximum conventiculum!


In Villa Pinnaculorum

Eliotus ostendit laterem crudum (vulgo Adobe)

Hobbitus Ille et Hieremias Ille

Eliotus ostendit capras gladiatoribus

Nos omnes (saltem illi non timidi)

Idem

Wednesday, January 23, 2013

Locus Conventiculi Januarii Mutatus!!!!



Cum grandes ludi pilamallei his diebus fiant apud Pinetum Torreyanum, congregabimur eodem die Saturni 26o Januarii, eadem hora 14a, in altero loco,
nempe in Convalle Pinnaculorum (Penasquitos Canyon):



Canyonside Park Driveway, San Diego, CA 92129


Ibi visitabimus antiquam villam et parvum dejectum aquarum. Venite nihilominus crebri ac caligis calceati!

Saturday, December 1, 2012

Elizabetha effugit nos!

Hodie, cum conaremur Elizabetham a libris eripere,  ipsa effugit nos! Aliquando enim vita nostra comoedia plautina fit. Primo, Eliotus, Hieremias et ego convenimus ad aream stativam Gilmaniensem, sicut statutum erat. Deinde ad aulam magnam ambulavimus ubi invenimus Aliciam, quae putabat nos omnes illic conventuros esse. Postremo, fatigati, in caupona consedimus. Hieremias autem nuntium electronicum ex Elizabetha accepit, quo illa certiores nos facerent de casu suo. Ea quoque enim  putabat nos conventuros  alicubi, nempe apud scalas ad cellam ejus ducentes (sic saltem opinor). Hieremias deinde alterum nuntium remisit cuius responsus numquam pervenit. Quod autem non impedivit quin lepidum colloquium lingua Latina inter amicos fieret. Speramus tamen proximo mense Elizabetham nobiscum conventuram esse. Valete omnes!

Thursday, November 29, 2012

Conventiculum Decembre: De Elizabetha a Libris Eripienda

Elizabetha nostra, diligentissima discipula, fere omnes diei horas libris impendit. Ne nimium studium eam defatiget, opus est nobis redire ad campum Universitatis Californiae. Congregabimur igitur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni, Kalendis Decembribus (i.e. 1o Decembris), hora 14a (sive 2 P.M.). Deinde, Elioto duce, ad locum ubi Elizabetha se condit, Latine colloquentes, ambulabimus. Puella a libris erepta, iter prosequemur usque ad horam 16am, ne tenebrae praeveniant nos.

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis

Sunday, October 7, 2012

Imagines de Conventiculo Octobri

Salvete, omnes amici! Post multos menses, heri conventiculum gregis nostri factum est. Magno cum gaudio inter nos accepimus novam gladiatricem, Aliciam, quae impavida Latine locuta es prima vice in vita sua.
Nobiscum erat etiam Elizabetha diligentissima, nuper in campum reversa, et Eliotus sagacissimus.
Congregati ideo in campo Universitatis Californiae, visitavimus primo bibliothecam. Ibi mirati sumus exhibitionem librorum de re maritima et praesertim de piratis. Inter quos invenimus  librum quemdam Latine conscriptum:
Praeclara Ferdinandi Cortesii De noua maris Oceani Hyspania narratio
Postea, more majorum servato, imago pusilli gregis photographica capta est:

Ex sinistris: Robertus, dimidius Eliotus, Elizabetha, Alicia
Deinde, in caupona sedentes ac potiones frigidas sumentes, lepide disputavimus de modo subjunctivo cum in lingua Latina, tum in lingua Anglica. Quid amplius dicam? Vivat lingua Latina! Floreat G.LA.DI.VS!

Thursday, October 4, 2012

Conventiculum Octobre: Reditus ad Campum.

Pergratus Elizabethae necnon Elioto ob generosam indolem, post multos menses, nuntio vobis locum ac tempus conventiculi. Revertentes enim ad campum Universitatis Californiae, congregabimur ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Saturni6Octobris, hora 15a (sive 3 P.M.). Deinde, si vobis placuerit, visitabimus exhibitionem in bibliotheca. 

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis