Sunday, November 24, 2013

De conventiculo in campo Universitatis Californiae


Hodie, ante diem octavum Kalendas Decembres (sive 24o Novembris), reversi sumus ad campum Universitatis Californiae ubi jucundissimum conventiculum factum est. Gaudemus enim propter novum gladiatorem inter nos libenter acceptum, nomine Duncanus, qui linguam Latinam primo didicit in Vivario Novo, in Italia. Hieremias autem, veteranus gladiator, cum uxore sua venit, quam nobis introduxit. Deinde ambulavimus usque ad bibliothecam ut spectaremus exhibitionem de primordiis Didacopoleos, urbis nostrae. Rebus sat spectatis, ad thermopolium ivimus, Elioto generoso a siti nos liberante. Ibi, mirabile visu, non unam sed duas,  Elioti discipulas invenimus quae ad mensam nobiscum sederunt. Speramus vero Jacobam ac Beatam iterum ad conventicula nostra adfuturas. Postremo, duabus horis celeriter praeteritis, tempus valedicendi factum est. Ad futurum conventiculum, amici!

Liber Latinus in bibliotheca exhibitus

Gladiatores veteres, novi, futurique.

Tuesday, November 19, 2013

De conventiculo Novembri

Cum mos nobis sit semel in anno sic facere. congregabimur in campo Universitatis Californiae.  Conveniamus ergo ad aream stativam Gilmaniensem (vulgo Gilman Parking Structure), die Solis, 24Novembris, hora 13a (sive  1 P.M.). Deinde, si vobis placuerit, visitabimus in bibliotheca exhibitionem de Didacopoleos primordiis. 

Valete, amici!

9500 Gilman Dr
La Jolla, CA 92093




Area Stativa Gilmaniensis

Saturday, October 19, 2013

Imagines conventiculi Octobris

Hodie, ante diem XIV Kalendas Novembres, (i.e., die 19o Octobris), tres Latinitatis vivae gladiatores, nemper Eliotus, Hieremias ac Robertus, ascendimus Montem Helicem. Spectavimus autem locum amoenum, magnificas domus, pulcherrimam urbis visionem. Praesertim vero amicitiam Latine loquendo coluimus. Gratias ergo plurimas habemus Hieremiae, qui ex longinquo venit, fabulas in telephonio invenit, et duci fallibili subvenit, et Elioto, qui  sapientiae suae margaritas nobis non pepercit.

Ante siphonariorum stationem

Titulus Montis Helicis

Eliotus Hieremiasque mirantes

Eliotus ostendit saltationem lascivam, more cujusdam puellae.
Tres gladiatores.

Alter titulus

Visio ex Monte Helice.

Saturday, October 12, 2013

Nuntius conventiculi Octobris.

Elioto Hieremiaque consentientibus, congregabimur, amici, die Saturni 19o Octobris, hora 14a, ad bivium istum:

Fuerte Dr & Vivera Dr Casa de Oro-Mount Helix, CA 91941

Fuerte Dr & Vivera Dr, Casa de Oro-Mount Helix, CA 91941
Ubi congregabimur.

Deinde facile ascendemus ad summum Montem Helicem, ubi  visionem Didacopoleos pulchram spectemus.
Mons autem sic noncupatur quia multae cochleae ibidem habitant quibus nomen scientificum Helix aspersa. Venite crebri!

Mons Helix

Helix aspersa

Saturday, September 28, 2013

Conventiculum in Convalle Pinnaculorum


Hodie, a.d. IV Kal. Oct., congregati sumus in Valle Pinnaculorum, quam jam videramus mense Januario. Hac vero vice usque ad parvum dejectum aquarum ambulavimus, plurimis obviis animalibus et rationalibus et brutis. Aderunt enim non solum nonnulli equites cum equis suis, sed etiam cervam vidimus cum duobus hinnuleis. Cum ad metam pervenissemus,  reversi sumus ad aream stativam, aliquantulo quidem fatigati, laeti tamen.


Equites in via

Cerva cum prole sua.
Gladiatores ad metam.
Hieremias ostendit librum de Harrio Potter in Latinam versum

Thursday, September 26, 2013

Nuntius conventiculi Septembris


Cum saltem tres gladiatores conventuri sint, congregabimur ideo die Saturni 28o Septembris, hora 14a, ad explorandam Convallem Pinnaculorum (Penasquitos Canyon). Autocinetum autem vestrum relinquatis, si placuerit vobis, apud:


Canyonside Park Driveway San Diego, CA 92129  ubi est area stativa gratuita 


Canyonside Park Dr, San Diego, CA 92129

Deinde usque ad parvum dejectum aquarum ambulabimus. Venite ergo bene calceati.

Sunday, August 11, 2013

Imagines conventiculi hesterni.

Heri, amici, conventiculum factum est quodam modo in Paeninsula Coronato. Propter enim maximum commeatum, cum difficillimum fuit nobis aream pro autocinetis nostris stativam invenire, tum reditus domum longissimus. Amicitiae tamen  (fere) omnes  molestias fugantis, dulce mihi saltem fuit convenire cum Elioto, vero fonte sapientiae, Hieremiaque, inter gladiatores sanissimo. Visitavimus enim illum Deversorium Coronatum ubi sorbuimus potiones (gratias iterum Elioto) lepide Latine loquentes. Julia autem nostra nobiscum non adfuit neque ullae aliae mulieres. Optamus vero ad venturum conventiculum alteram caeli partem adfuturam.


Hieremias Elioto ostendit tebellam ex anno 2008, cum Elioti lectionibus de  lingua Latina
Frusto Eliotus se defendit a maligna machinula, dum Hieremias et Robertus non curant.