Saturday, June 6, 2015

Ambulatio per vallem Otaicam.

Hodie tres gladiatores, nemper Hieremias, Eliotus et Robertus, ambulavimus per vallem Otaicam. Rivus enim ibi est qui fluit in Oceanum Pacificum. Cum ambularemus, de multis gravibusque rebus locuti sumus: suntne omnes rectores civitatis mali? Quid docebit Eliotus proximo autumno? Placetne vobis systema Androidis? &c. Interea, cum tempus praeterivisset, reversi sumus ad autoraedas nostras.

Eliotus (contra solem atque daemones photographicos tectus), Robertus, Hieremias.

Egrette Thula, Pseudacris Hypochondriaca Hypochondriaca, Anas Platyrhynchos 

Tuesday, June 2, 2015

Conventiculum Junium: ambulatio per vallem Otaicam

Conveniemus, dilectissimi, die Saturni 6o Junii (a.d. VIII Id. Jun.), hora 14a (2 P.M.), ad bivium istum:

Boundary Ave & Saturn Blvd San Diego CA
Map of San Diego, CA 92154

Istinc placide ambulabimus Latine loquentes per vallem Otaicam.


Cum locus agrestis sit, induimini calceamenta ad ambulandum apta. Si autem careatis autocineto, certiores nos facite ut vehamus vos. 

Saturday, April 11, 2015

Imagines Conventiculi

Sororibus Kim absentibus ac silentibus, hodie tres gladiatores, nemper Eliotus, Hieremias et Robertus, convenimus in horto Balboico ad Latine loquendum atque amicitiam refovendam. Itinere fere peracto, invenimus simulacra aerea.  Ibique imago photographica facta est ut videretur augeri numerus noster.  Deinde  Guido Fauxus denuo apparui, qui jocose nos salutavit.



Eliotus,  Robertus et Hieremias cum simulacris

Guido Fauxus

Friday, March 13, 2015

Conventiculum Aprile per Iter Equestre

Die Saturni 11o Aprilis sive Ante diem III Idus Apriles, hora 14 (2 PM), ibi conveniemus, o fortes gladiatores, ubi incipit Iter Equestre, quod  Ortum Balboicum pertransiit:


1951-2399 8th Dr
San Diego, CA 92101 

Latitudo & Longitudo: 32.726868,-117.157615

Area stativa ibidem exstitit.

Map of 2024-2398 8th Dr, San Diego, CA 92101


Deinde ambulabimus iter Latine colloquentes. Cum iter arduum minime sit, induite tamen calceamenta ad ambulandum apta.

Image result for caliga

Venite et valete!

Saturday, February 28, 2015

Imago de conventiculo hodierno

Hodie tres gladiatores convenimus in campo Universitatis Punctae Lomae ut per linguam Latinam amicitia foveretur. Ibi deambulavimus aliquantulum, mirantes cum aedificia inusitata tum Oceanum Pacificum. Deinde, recumbantes sub tegmine fagi (?) , audivimus  fabulam Phaedri quamdam ab Elioto enarratam. Cur et vos non venistis? Scio quidem sorores Kim occupatissimas in studii, sunt autem plurimi silentes verecundique gladiatores. Nolite timere etsi numquam Latine locutis sitis! G.LA.DI.VS non est periculum neque certamen, sed colloquium amicorum!

Robertus, Eliotus semper sollicitus pro anima sua, Hieremias

Thursday, February 19, 2015

Nuntius de conventiculo Februario

Die Saturni 28 Februarii, pridie Kalendas Martias, conveniemus hora 14a (2 P.M.) ad bivium istud:

Map of Moana Dr & Lomaland Dr, San Diego, CA 92107

Deinde ambulabimus per campum Universitatis Punctae Lomae saltem usque ad theatrum Graecum, quod nondum Hieremias noster vidit.
PL-amphitheater
Theatrum Graecum
Utinam dormientes gladiatores, veteres novique, loci pulchritudine expergefacti nobiscum congregentur.. Venite, venite! Vos expectamus!

Saturday, January 31, 2015

Imagines de conventiculo Januario

Hodie congregati sumus in oppido La Jolla tres gladiatores, Robertus, Eliotus et Hieremias, quem comitata est fidelis uxor Josephina.  Arduum quidem  fuit invenire areas ad autoraedas statuendas, praesertim cum dies serenus esset, tandem autem invenimus. Ambulavimus deinde usque ad musaeum artis modernae, ubi invenimus simulacrum fabri (sive fabrae, ipse Eliotus putat). Postea, ad oram progressi, ibi spectavimus nuptias. Postremo reversi sumus ad autoraedas nostras. Gratias ago vobis, amici, ob colloquium saltem mihi jucundissimum!


Robertus, Eliotus inter crura simulacri, Hieremias.

Simulacrum simile alterius in campo Universitatis Californiae