Res nostra male incipit hodie. Cum stutuissemus congregrari apud Missionem Basilicam sancti Didaci, dux vester mente captus, nuntio Elioti non intellecto, Elizabetham illam studiosissimam ad conventiculum non vehit. Quo patefacto, statim reliquimus basilicam ut convenirent apud Universitatis Californiae campum. Sed, pro dolor!, cum illuc pervenissemus, Heriemias noster tristem nuntium misit nobis de mala sorte sua: canthus enim autoraedae ejus fractus est. Propter quod dolentes Eliotus, Elizabetha duxque mente captus ambulaverunt per campum, mirantes artem, si licet hoc vocabulo uti, quae illic invenitur. Elizabetha autem multa de peregrinatione sua in insula Haitia narravit necnon de proposito discendi artem medicam. Speremus proximum conventiculum felicius fore, cum celebratio facienda sit de quinto anno Gregis Latini Didacopolitani.
|
Ars neopagana: deus Solis a nonnullis discipulis colitur |
|
Ars de conceptu mentis (fons marmoreus) et Eliotus |
|
Elizabetha, Eliotus et Robertus. |
|
Canthus fractus in Hieremiae autocineto. |
No comments:
Post a Comment
Scrībite Latīnē, quaesō!